Text List

Articulus 4

Articulus 4

An scientia, discernendi inter lepram et non lepram, sit clavis Ecclesiae ?

ARTICULUS IV. An scientia, discernendi inter lepram et non lepram, sit clavis Ecclesiae ?

Tertio, Queritur de hac clave quae dicitur esse scientia discernendi inter lepram et non lepram. 2

Videtur enim nonesse clavis. 14. Omne enim quod non semper sequitur habentem claves, videtur non esse clavis, cum clavis semper sequatur ha bentem clavem : sed scientia discernendi inter lepram et non lepram, non semper sequitur habentem claves, ergo non est clavis. Parma patet per se. Secunda probatur ex hoc quod omnis sacerdos habet claves : non tamen omnis sacerdos habet scientiam discernendi inter lepram et non lepram.

2. Adhuc, Nullum indifferenter habitum praeter ordinem et post ordinem et ante, est clavis: scientia discernendi est tale quid : ergo non est clavis. Propatur prima per hoc quod claves dantur in ordine sacerdotii, et numquam sine ipso. Secunpva probatur ex hoc quod multi ante sacerdotium habent hujusmodi scientiam, et non sacerdotes aliqui plus quam sacerdotes. .

3. Adhuc, Sicut dicit "Philosophus in IV Ethicorum", scientia est virtus intellectualis : igitur generatio ipsius est per experimentum et tempus : non ergo est data in ordine: sed omnis clavis datur cum ordine : ergo scientia non est clavis. .

Si forte dicas, quod scientia infusa est clavis, non acquisita : et acquisita est illa de qua loquitur Philosophus. Conrra : Videmus expresse, quod infusam non recipiunt sacerdotes in ordine: ergo nec infusa est clavis, ut videtur.

Adhuc, Infusa certior est in judicio, quam acquisita : ergo si scientia infusa esset clavis, quilibet sacerdos claves habens, certius judicaret quam Doctores, qui diu per studium scientiam acquisiverunt : et hoc non videmus : imo vel ma-. le judicant, vel in dubiis ad eos qui studuerunt, recurrunt.

Sed si hoc dicatur, erit 1. Contra Litteram, ubi Hieronymus dicit, quod "due claves sunt scientia judicandi, et auctoritas absolvendi."

2. Adhuc autem quatuor rationes supra adducte sunt, quod scientia debet esse clavis.

3. Adhuc, Omnis actus potentiae motive pure, indiget regente aliquo, vel quandoque erit perversus : sed ligare et solvere est actus potentia motive : ergo indiget regente, ut non quandoque sit perversus : non potest autem esse regens, nisi scientia judicandi quis absolvendus, non et quis:non ergo illum praecedere debet : ergo clavis est scientia judicandi.

Responsto. Dicendum, quod multi hic multa dixerunt, quorum dicta, qui non intelligo, transcurro usque ad tres opiniones, quarum una est Magistri in Littera, scilicet quod concedi potest, quod non omnes habent clavem scientiwe judicandi: sed qui carent, ad damnationem suam carent, si habent jurisdictionem utendi clavibus, et in ipsa velint permanere. Sed hanc opinionem puto esse falsam, nisi dicatur clavis materia clavis, ut infra patebit : bene enim conceditur, quod non omnes habeant materiam hujus clavis, id est, id quod est materiale in clave. Alii dicunt, quod sunt qui habent scientiam ut clavem : et sunt qui habent eam ut claviculam : habentes enim scien- tiam acquisitam vel infusam de bono et malo discernendo secundum differentias peccatorum quas necessarium est scire, habent hance scientiam ut clavem: sed habentes minus, et sequentes industriam naturalem, habent claviculam tantum in se: et hoc etiam reputo falsum, nisi eodem modo ut pracedens intelligatur, scilicet quantum ad id quod est materiale . in clave, dicantur quidam habere clavem, et alii claviculam : quantum autem ad formale omnes dicuntur habere clave qui sacerdotes sunt.

Tertii dicunt, de quorum numero ego sum, quod scientia non sit clavis, sed potius discernendi et judicandi auctoritas : et hanc in Ordine recipit omnis sacerdos, licet scientiam non recipiat: si autem habet scientiam cum aliis quae exigun— tur, bene recipit Ordinem. Si autem non habet scientiam, etiamsi omnibus aliis sit decoratus, et recipit curam pastoralem, ad damnationem recipit.

Secundum hoc igitur planum est respondere objectis.

Ad 1p enim quod primo objicitur, dicendum quod scientia non est clavis: sed dicitur quandoque clavis, eo quod materia est in clave : et clavis non est in actu nisi per eam, quia ipsa est dispositio quam vult invenire clavis in subjecto : et dato quod non invenerit, tune clavis frustratur ab actu. Et est simile in naturis et gratia : vis enim motiva vult invenire sensibilem in subjecto: et si non invenit, non movebit. Similiter Ordo sequens ut diaconatus vult invenire precedentem subdiaconatum in subjecto : et.si non inveniat, non erit actu : imo suspenditur donec recipiat ordinem.quem transilivit. Similiter vis visiva vult invenire humidum crystallinum purum et illuminatum in oculo: et si non inveniat, ipsa suspenditur ab actu videndi, donec humor crystallinus purificetur. Quod autem ita sit in sacerdotio,. patet per illud : "Quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi". Et illud, "Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est". Et illud, Porro fitit Heli, filii Belial, nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. Et hujusmodi alia quae multa per totam Scripturam inveniuntur.

Ad Atiup dicendum penitus eodem modo: quia auctoritas discernendi numquam datur nisi in Ordine: sed dispositio quam necesse est invenire in subjecto, indifferenter habetur ante et post.

Ad aliud dicendum, quod Philosophus in veritate loquitur de scientia acquisita consuetudine moralium, et experientia et doctrina circa illa : tamen responsio inducta contra hoc etiam meo judicio nihil valet: sed solutio ad eam et residuum, patet per antedicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4