Text List

Articulus 5

Articulus 5

De secunda clave quae est ligandi et solvendi notestas, ar sit communicabilis ?

ARTICULUS V. De secunda clave quae est ligandi et solvendi notestas, ar sit communicabilis ?

Quarto, Queritur de secunda clave, que est ligandi et solvendi potestas.

Videtur enim, quod haec potestas incommunicabilis sit : quia 1. Dicit Augustinus: "Interius mundandi potestatem in baptismo noluit dare servo, ne spes poneretur in homine." Cum igitur idem sit absolvere quod est interius mundare ab aliquo spiriualiter obligante, videtur quod non debuit communicari ministro talis potestas, ne spes ponatur in ipso.

2. Adhuc, In Evangelio Marci, u, 7, ubi Christus se dixit in terra dimittere peccata: putantes eum solum hominem, dixerunt: Quid hic sic loquitur ? blasphe- mat. Quis potest dimittere peccata, nis; solus Deus? Ergo nullus nisi Deus pot. est dimittere peccata: ergo potestas li. gandi et solvendi a peccatis non est con. cessa homini qui est minister Ecclesia - ergo haec potestas non est clavis. .

3. Si autem tu dicas, quod. non dimit-. tunt peccata, sed poenam peccatorum, Contra : Joan. xx, 23, dicitur expresse : "Quorum remiseritis peccata, remitiuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt." Ergo intelligitur de remissione peccatorum.

SED IN conTrRARIUM hujus objicitur : quia omni illi cui committitur principale, committitur et accessorium secundum regulas juris: sed committitur sacerdoti, quod sacram communionem consecret, et ministret populo: ergo et committitur ei preeparatio populi ad sacram communionem illam: sed preparatio non potest esse nisi per absolutionem : ergo potestas absolvendi committitur sacerdotibus : ergo ipsi habent clavem istam.

Hoc idem in Littera probatur multorum sanctorum auctoritatibus : et ideo ista sufficiant.

Dicendum igitur absque dubio, quod Ecclesia in suis sacerdotibus habet plenam absolvendi potestatem: et haec est clavis ministrorum sacerdotum : quis autem usus ejus sit, postea loco proprio patebit.

Ad PRImMuM ergo dicendum, quod non Ad propter hoc ponitur spes in homine : quia homo non operatur nisi ut minister: unde bonus et malus aequaliter habent : sed Deus operatur ut auctor et largitor doni absolutionis per omnem modum, sicut in baptismo facit, scilicet per gratiam suam quam dat in ministerio, sive sit per bonum, sive per malum.

Ad aliud dicendum, quod homo non remittit peccatum ex parte culpe : quia hoc solius Dei est facere: sed per mini- sterium suum remittitur ei pars pene, quandoque in actu, quandoque etiam clave existente in voto, ut supra dictum est : et hoc virtute passionis Christi, quae est in clavibus, et non virtute ministri.

Ad uoc quod objicitur de Joanne, dicendum quod intelligitur de remissione peccati ex parte pene. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5