Articulus 6
Articulus 6
An haereticus habens ordinem, etiam habeat clavem?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, "Certum est, quod Ecclesie utrumque licet, heresis utrumque non habet."
Videtur enim hoc falsum : quia 1. In tractatu de Ordine probatur, quod veri ordines sunt etiam qui ab hereticis in forma Ecclesie suscipiuntur: ergo sunt ibi ea quae consequuntur verum ordinem : sed claves sunt de consequentibus verum ordinem: ergo videtur, quod heresis habeat claves jurisdictionis.
2. Adhuc, Verus lapis dicitur, ut verus homo, et verus asinus, qui habet actum lapidis et hominis et asini: et mortua haec dicuntur, quando carent actibus suis : sed supponatur modo, quod verus Ordo in forma Ecclesie suscipiatur inter hereticos: ergo ille ordo habet actum ordinis: sed actus ordinis presbyteri est actus clavis: ergo videtur, quod habeat actus clavis vel clavium.
SED CONTRA : . Vadens ad hereticum scienter, peccat mortaliter: ergo non absolvitur: ergo ex parte confitentis non fit in eo actus finalis clavis. Item nec ex parte audientis confessionem : quia ille non habet jurisdictionem, et suspensus est, et etiam mortaliter peccat se intromittendo. Ergo ex neutra parte potest ibi salvari actus ordinis : ergo videtur, quod heresis non habet usum clavium : ergo nec claves, ut videtur, nisi falsas et mortuas: sicut mortuus homo non est homo simpliciter, etsi homo dicatur.
Responsio. Dicendum in ista questione, quod est potestas clavis ex ordine, et est potestas ex jurisdictione: sicut enim supra patuit, omnis actus querit materiam circa quam sit, et illi in clavibus sunt subditi, qui non nisi per jurisdictionem a summo Pontifice descendentem haberi possunt. Dicendum ergo, quod heresis in forma Ecclesia habens ordines, habet claves, secundum quod potestas sumitur ex ordine: sed non habet ex jurisdictione, et ideo exsequi nihil omnino potest: et si de facto quidem absolvit, nihil facit omnino: et tamen insuper mortaliter peccaverunt et absolvens, et absolutus, siscienter ad talem accessit : et hoc modo intelligitur hoc quod dictum est in Litéera.
Ad id quod primo objicitur, dicendum quod Ordinem non consequitur exsecutio clavis, sed. tantum potestas in habente potestatem, sed non potentem agere propter materiae defectum : quia materia non est homo auditus, sed potius subditus per jurisdictionem a summo Pontifice descen-- dentem sibi determinatus: et quoad ultimum heresis dicitur in Littera non habere claves: quia exsecutionem non habet.
Ad aliud dicendum, quod sunt actus essentiales, de quibus hoc verum est quod dicitur in objiciendo, et uli sunt qui consequuntur substantiam, et talem actum bene habet clavis in omni habente ordinem: hic autem actus est. perficere habentem secundum potestatem illam, sicut actus lucis lucere, et actus essentia esse, et est actus scicntiae scientem esse, et potestas clavis polestatem secundum - clavem: sed non est hoc intelligendum de actu, qui est operatio super materiam extra : lapis enim verus, extra etsinumquam agit, in aliquid esset, et similiter _ homo verus, et hujusmodi.
On this page