Text List

Articulus 7

Articulus 7

An sacerdos valeat absolvere a culpa et a reatu pane aeterne ?

ARTICULUS VII. An sacerdos valeat absolvere a culpa et a reatu pane aeterne ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, "Usus vero harum clavium, etc.".

Ratione enim hujus queritur de use clavium : et quia haec questio multiplex est, nos quemlibet ejus articulum deducemus ubi cadit super Litteram.

Et primo, Quaeramus de illo usu communi quem Magister determinat primo in Littera, scilivet utrum sacerdus absolvere valeta culpa, et a reatu poenae ceterne ?

Et videtur, quod sic: 11. Majus enim est mereri alicui primam gratiam qui indignus est gratia, quam absolvere a culpa eum qui absolutione est dignus: et primum potest mereri homo, etiam qui non est vicarius Christi: ergo et hoc secundum potest homo, precipue qui est vicarius Christi: hic autem est sacerdos in confessione : ergo in confessione sacerdos potest ab- solvere a culpa et poena mortis aeterne, ut videtur.

2. Item, Hugo de sancto Victore in libello de Potestate ligandi et solvendi di-. cit sic : "Sicut in divina absolutione mutatur poena wternain purgatoriam, sic in sacerdotali transfertur divina sententia in humanam:" divina autem sententia est poena aeterna, et reatus poenae aeter-_ ne: ergo in humana et sacerdotali absolutione transfertur poona aeterna: sed hec non potest transferri nisi culpa absolvatur: ergo videtur, quod in sacerdotis absolutione relaxetur culpa.

3. Adhuc, Si rex terrenus alicui com~ mitteret vices suas in judicio rerum, daret ei plenariam potestatem absolvendi volentes satisfacere, et ligandi et condemnandi eos qui impcenitentes permanent: ille minister posset absolvere a culpa et pena: ergo cum liberior sit indulgentia divina, quam humana aliqua possit esse, videtur quod vicarii Christi, quibus in foro poenitentiae dixit: Quecumgue solveritis, etc., possint absolvere a culpa et poena.

Sx autem hoc concedatur, probetur contrarium per ea quae dicuntur in Lié- tera ex dictis Hieronymi et Cassiodori, que non oportet hic adducere.

Sed per rationem objicitur sic: Temporale finitum, non potest in infinitum et aeternum : sed omnis sacerdotum potestas est temporalis et finita: ergo non otest in infinitum et aeternum : sed culpa est infinita et aeterna : ergo non potest aliquis sacerdos in remissionem culpe et pene aeterne,

Responsio. Dicendum, quod sacerdos non potest absolvere a culpa et poena eterna : sed tantum absolvit relaxando partem poene, nisi illo modo quo supra dictum est, quod votum clavium est in contritione habendo vim quamdam ad remissionem totius peccati.

Ad id autem quod objicitur primo, dicendum quod non est simile quod inducitur : quia ille qui meretur primam gratiam alicui, non dat gratiam, sed inclinat Deum ad dandum: sed ministri in sa- cramentis aliquo modo agunt ad hoc ut fiat effectus sacramenti: et ideo non potest esse in potestate ministri conferre gratiam, sed tantum diminutionem pene.

Ad aliud dicendum, quod Hugo divinam sententiam vocat poenam temporalem purgatoriam, non tamen viribus penitentis proportionatam : et humanam sententiam vocat poenam portabilem proportionatam viribus poenitentis: et hac fit bene in absolutione hominis.

Ad aliud dicendum, quod vicarius regis non constituitur nisi super offensam finitam et temporalem : et illa potest constitui in hominis potestate : sed de offensa Dei secus est, quae est iniinita, et ideo non potest constitui in hominis potestate.

D. Si sacerdos potest dimittere vel retinere peccata ?

Sed quaeritur, Utrum a peccato solvere valeat sacerdos, id est, a culpa : ut culpa maculam abstergat, vel debitum aterne mortis solvere valeat ? Quidam arbitrati sunt, cum peccator dupliciter ligatus teneatur, ut preedictum est, scilicet mentis contagione ac cecitate, et debito future pene : alterum curari per Deum, alterum solvi per sacerdotem. Patitur enim per peccatum quasdam tenebras interiores et maculas, a quibus nisi liberetur, projicietur in tenebras exteriores '. Cum autem liberatur ab his, suscitatur morte peccati. Unde Apostolus : Surge qui dormis,... et illuminabit te Christus. Solus enim Christus, non sacerdos, animam resuscilat, ac pulsis tenebris interioribus et maculis, eam illuminat et mundat, qui anime faciem lavat : debitum vero aterne poene solvere concessit sacerdotibus. Quod in resurrectione Lazari * signatum asserunt : quem Christus Prius per se interius vivificavit, deinde foras exire jussit : eumque adhuc ligatum solvere Apostolis preecepit : quia, ut aiunt, ipse interius animam a caligine maculaque peccati emundat, sacerdotibus vero dedit vinculuy zternae mortis solvere. Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, debitum sternee mortis dimittere, sicut et animam interius per se vivificat. nec tamen diffitentur sacerdotibus traditam potestatem peccata dimittend; et retinendi, quibus dictum est: Quorum remiserilis peccata, etc.’ Sicyt enim Christus retinuit sibi potestatem baptismi, ita et pcenitentiae. Et ideo sicut interius gratia sua animam illuminat, ita et simul debitum aeterna mortis relaxat. Ipse enim per seipsum peccata poenitentium tegit: et tune. tegit, quando ad poenam non reservat. Tunc.ergo tegit, quando debitum peene solvit. Quod autem ipse tegat, a parte dicit Augustinus exponens illum locum Psalmi : Quorum tecfa sunt peccata®*, id est, cooperta et abolita. Si enim texit Deus peccata, noluit adveértere: si noluit advertere, noluit animadvertere, id est, punire, sed ignoscere *. Ita ergo dicit a Deo tecta, ut Deus non videat, id est, wternaliter puniat. Videre enim Dei peccata, est ad poenam imputare. Avertere autem faciem a peccatis, hoc est ea ad poenam non reservare. Item, Hieronymus : Quibus Deus dimittit peccata, tegit ne in judicio revelentur . Item, Cassiodorus : Qui gravia habent peccata, aliis Deus imputat, aliis per misericordiam non imputat. Ex his aperte ostenditur, quod Deus ipse poenitentem solvit a debito poena: et tune solvit, quando intus illuminat inspirando veram cordis contritionem. Cui sententiae ratio suffragatur, et auctoritates attestantur. Nemo enim vere compungitur de peccato, habens cor contritum et humiliatum’, nisi in charitate. Qui autem charitatem habet, dignus est vita aeterna. - Nemo autem simul vita et morte dignus est. Non est ergo tunc ligatus debito aeterne mortis. Filius enim iree esse desiit®, ex quo diligere et peenitere ccepit. Ex tunc ergo solutus est ab ira, quae non manet super illum, qui credit in Christum, sed super illum qui non credit ’. Non ergo postmodum per sacerdotem cui confitetur, ab ira aeterna liberatur, a qua jam liberatus est per Dominum, ex quo dixit, Confilebor. Solus ergo Deus hominem interius mundat a peccati macula, et a debito aeterne pene solvit, qui per Prophetam ait : Ego solus deleo iniquitates et peccata populi. Item, Ambrosius : Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos, et judex. Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet *. Idem, Ile solus peccata dimilttit, qui solus pro peccatis nostris mortuus est. Item, Augustinus : Nemo tollit peccata, nisi solus Deus, qui est agnus tollens peccata mundi *. Tollit autem et dimittendo quae facta sunt, et adjuvando ne fiant, et perducendo ad vitam, ubi omnino fieri non possunt.

His aliisque pluribus testimoniis docetur, Dominum solum per se peccata dimittere : et sicut dimiltit quibusdam, ita et aliorum quorumdam peccata retinet.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7