Articulus 8
Articulus 8
An peccatum debeat et possit dici tenebra ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : "Patitur enim per peccatum quasdam tenebras, etc."
Queritur hic, Quae sint istae tenebre ? Cum enim lux sit propria perfectio intellectus, et tenebra opponatur luci, videtur esse secundum intellectum tantum: sed 1. Peccatum principaliter est secundum atfectum : ergo videtur, quod peccatum non-sit tenebra.
Si autem dicitur, quod peccatum dicitur tenebra, quia privat animam luce increata gratia : eodem modo potest di-' ci frigus, eo quod privat calore Spiritus sancti.
2. Adhuc, Peccatum magis opponitur charitati, quam fidei, quia charitate in toto privat, et fide non privat nisi quoad formam : cum ergo charitas sit calor, et fides sit lux, videtur quod peccatum potius dicatur frigus, quam tenebra. —
3. Si autem dicas, quod est effectus peccati qui est obtenebratio intellectualium virtutum. Contra : Multos videmus in peccatis existentes citius intelligere quam alios: ergo videtur, quod peccatum non inducit interiores tenebras, quae sunt obtenebratio naturalium.
4. Adhuc, Si aliquis per peccata, obtenebrata naturalia haberet, ille maxime esset diabolus, qui in veritate non stetit, sed homicida est ab initio, ut dicitur, Joan. vin, 44: sed e contra Dionysius dicit in libro de Divinis nominibus quod "data illis naturalia dona, nequaquam ipsa mutata esse dicimus : sed sunt integra et splendidissima, quamquam ipsi non videant, claudentes ipsoram boni inspectivas virtutes." Ergo nec alii obtenebrantur ex peccato.
Si forte tu dicas, quod intelligitur de scientia infusa : in illa énim non tantum percipit peccator, quantum justus.
Instantia videtur esse de Balaam, qui doctrinam Altissimi novit, et visiones potentis intuitus est. Ergo videtur, quod nec de illa potest intelligi.
Adhuc, Dominus in Evangelio dicit, quod filii hujus seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt °*. Ergo videtur, quod peccatum non est tenebra.
In contrarium hujus objicitur quod Damascenus expresse dicit, quod peccatum est tenebra intellectualis sive spiritualis. Et, I Joan. u, 4, dicit, quod "qui odit fratrem suum, in tenebris est", etc. Et, Joan. vur, 12 : "Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite, dicit Dominus". Ergo videtur per oppositum, quod omne peccatum sit tenebra intellectualis.
Uurertus queritur hic de aliis quae tangit hic in Littera, scilicet mentis contagione ac cexcitate : et supra, primo capitulo hujus distinctionis, tetigit duo, scilicet maculam, et foetorem: et queritur de differentia horum inter se qualiter conveniunt effectui peccati.
Item,Tangit reatum, per hoc quod dicit debitum mortis aeterna. Sunt autem quae non tangit, scilicet culpa, et peccatum, et malum, et vitium : et queritur differentia omnium istorum.
Videtur autem non omne peccatum facere contagionem. i. Contagio enim est morbus proveniens ex simili contactu: sicut dicitur morbus contagiosus, qui ex convictu et contactu quodam conversationis et communicationis quae in conversatione est, contrahitur : non autem omne peccatum - est tale: ergo non omne peccatum est contagionem faciens.
2. Adhuc, Contagio est semper in alio quam in peccante primo: ergo videtur quod non omne peccatum faciat contagionem : ergo videtur, quod non universaliter debeat peccato attribui.
Adhuc, Contagio magis nata est fieri circa corpus, quam circa mentem : ergo multo magis debet dicere contagionem corporis, quam contagionem anime sive mentis.
3. Adhuc, Cecitas dicit organi defectum : constat autem, quod per peccatum non aufertur organum corporis, nec etiam organum mentis, quod est poten-. tia quae est forma organi : ergo videtur, quod peccator non incurrat cecitatem,
4. Si autem dicas, quod per peccatum fit privatio habitus lucis spiritualis quae est gratia : contra hoc tune erit, quod adhuc dicitur tenebra: ergo superflue ponitur ibi spiritualis cecitas.
5. Similiter, Objicitur de macula : macula enim non dicitur nisi duobus modis, scilicet per defectum ejus quod debet esse ad decorem et ad integritatem pulchritudinis rei : sicut dicimus maculam habere denasatum vel monoculum. Aut dicitur per potentiam alicujus deturpantis decorem : sicut dicimus habere maculam, habentem morpheam in facie. Neutro autem istorum modorum videtur peccatum dici macula: quia nec amputat naturalia, nec ponit aliquid in anima, quia nihil est et nihil ponit : ergo videtur, quod non sit macula.
6. Foetor autem quem nominat videtur omnino irrationabiliter poni : quia non est aliquis feetor in spiritualibus: sed ista sunt spiritualia : ergo non est aliquis foetor in illis. .
Responsio. Dicendum, quod omnia haec conveniunt peccato: in_ peccato enim est aversio a bono. incommutabili, et conversio ad bonum commutabile. In quantum autem est aversio a bono incommutablili, est ipsum fenebra interior, sive intellectualis caecitas mentis. In quantum autem est conversio ad bonum commutabile, est contagio et fetor. Lux enim forma est universalis primi
mobilis per quam primo movetur to materia generabilium et corruptibilium ad susceptionem forme cujuslibet speciei. Dico autem universalis : non quod universaliter luceat primum mobile, sed quia illa movet ad omnem formam, et non specialiter ad illam vel istam. Et per hoc lux habet convenientiam cum gratia que est prima forma movens ad formationem in bene esse omnes potentias, et ipsam anime essentiam, producens quasi ex se alias particulares formas potentiarum, scilicet virtutes theologicas, et politicas, secundum quod sunt infuse. Et hoc modo luci non opponitur infidelitas, nec aliquod peccatum in specie : sed peccatum in genere, in quantum per aversionem est gratiae hujusmodi generalis privativum. In quantum autem lux superior est perfectiva visus exterioris et interioris, et peccatum privans lucis receptione, facit cecifafem in visu spiri~ tuali anime quod ostendit ipsum nomen tenebrarum : quia tenebra a tenendo dicitur, quia tenet oculos ne possint videre. In quantum autem est ad bonum commutabile, quod est corporale et corrumpens, tripliciter consideratur, scilicet in quantum manet in anima prima impressio hujusmodi boni caduci; vel in quantum est inveterata impressione hujusmodi, vel in quantum defectivam facit pulchritudinem proportionis quam habuit anima per conjunctionem ad bonum summum. Et primo quidem modo dicitur contagio, secundo autem modo feéor, et tertio modo macula : de malo autem et peccato alibi, scilicet in fine secundi libri Sententiarum dictum est.
DicenpuM ergo ad primum, quod lux non sumitur ibi pro spirituali perfectione visus, sed potius in illa proprietate gene~ rali quae dicta est. Et hoc modo melius dicitur ¢enebra, quam /frigus : quia calor non est tota universalis forma, formas generabilium conducens ad esse, sicut lux quae secundum diversitatem luminosorum et angulorum et figurarum ipsorum corporum luminosorum, omnes ge- taneraliter formas generabilium ad esse conducit.
Ad aliud dicendum, quod verum est, quod magis opponitur charitati peccatum, quam fidei : sed non opponitur ei plus, quam gratiw. Et per hoc patet solutio.
Ad aliud dicendum, quod in veritate, sicut dicit Philosophus in VI Ethicorum, intellectus speculativus quidem non corrumpitur per peccatum : sed tamen prudentis et felicis intellectus corrumpitur per peccatum, etiam felicis secundum felicitatem speculativam, quia illa vult esse pura.et non plena delectatione. Potest ergo dici, quod intellectus est ad verum purum, vel ad verum sub ratione faciendi et ad verum sub ratione felicitatis. Et primo quidem modo non corrumpitur, Sed secundo modo dupliciter est ad verum sub ratione boni, scilicet speculative et practice : sunt enim quidam sapientes de his circa quae est prudentia, et tamen non afficiuntur circa operabilia : alii autem habent scientiam quam sequitur facere, quae de se movens est, ut dicit Philosophus : sicut sciens citharizare habet in habitu citharizare, et operatur quando vult : et hoc obtenebratur per peccatum : sicut dicit Philosophus disputans contra Socratem, quod. existimatio prudentis corrumpitur per delectationem in minori propositione, ubi miscetur affectui operanti : et hoc modo obtenebratur intellectus ad bonum : quia sic omnis malus, ignorans est. Secundum autem quod se habet ad verum felicitans, est illud verum affectum sub ratione delectantis potentias, quod non habet admixtam pcenitudinem : et tunc iterum obtenebratur et impeditur per peccatum.
Ad aliud autem quod objicitur de Dionysio dicendum, quodipse loquitur de virtutibus speculativis, secundum quod sunt speculative solum: sic enim verum est, quod non obtenebrantur.
Apiw quod objicitur de contagione, dicendum quod omne peccatum contagionem imprimit : dicitur enim hic contagio, hon quae serpit tantum ab uno in alium, sed etiam corruptio contracta ex impressione fcedantis et putrefacientis, sicut bonum corporale cui supponitur affectus.
Ad aliud dicendum, quod hoc modo dicta contagio, non semper est in alio, sed in eodem cui unitur contagio sicut corrumpens.
Ad aliud dicendum, quod cexcitas dicitur hic a carentia influentiae lucis desuper descendentis ad intellectum practicum ex ea parte qua miscetur potenti operative sive affectui: sicut si lumen descendens in oculum privaretur quoad discretionem operabilium quorumdam, et nonaliorum : et hoc modo bene impeditur potentia mentis interior.
Ad aliud dicendum, quod non dicitur tenebra quantum ad hoc, sed in quantum privat forma generali formante omnia spiritualia, ut patet ex supra dictis.
Ad aliud dicendum, quod macula dicitur per defectum naturalis decoris, quem habet ex corruptione naturalis boni conjuncti cum gratuito et increato, Quod autem hoc faciat peccatum in quantum malum est, et adimit bonum, non dubitat qui bene legit ea quae dicta sunt in secundo libro’ Sententiarum, in tractatu de malo.
Ad Hoc autem quod objectum est de fetore, dicendum quod sumitur spiritualiter eo modo quo dicit Dionysius in libro de Ca@lesti hierarchia 1, quod "intellectualis distributio significatur per odorem :" quo ad amissam anima devotionem dicitur fetida per evaporationem concupiscentiae sequentem corruptionem complexionis vere, ut dictum est.
On this page