Text List

Articulus 9

Articulus 9

An fiat absolutio a debito xterne pense per absolutionem a sacerdote factam?

ARTICULUS IX. An fiat absolutio a debito xterne pense per absolutionem a sacerdote factam?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, ante medium : "Alii vero dicunt solum Deum, non sacerdotem, etc."

Videtur, quod isti dicunt falsum : quia 1. Ita dicit Magister Hugo ad beatum Bernardum in libro de Potestate ligandi et solvendi : "Per semetipsum solvit Dominus vinculum obdurationis, sed per se et per ministrum debitum aeterne damnalionis." Ergo illi falsum dicunt, qui plane dicunt contrarium.

2. Adhuc etiam constat, quod sacerdos per contritionem non absolvitur a debito zterne damnationis, nisi confiteatur et absolvatur si habeat facultatem: ergo sinon confiteatur et absolvatur, adhuc remanebit debitor aeterne pene : ergo aliquid ad solutionem illius debiti operatur absolutio facta per sacerdotem.

Sed contra hoc est, quod debitum pene aeterne est aeternum et infinitum, sicut supra probatum est ?: sed temporale non potest in aeternum : absolutio autem est temporalis: ergo videtur, quod non fiat absolutio a debito pene aeterne per absolutionem a factam.

Responsio. Dicendum, quod nullo modo sacerdos absolvit a debito. mortis zterne : sed claves uno modo quo supra dictum est ad hoc operantur.

Ad pictum autem Magistri Hugonis dicendum, quod loquitur de absolutione impediente reditum illius debiti, non ejusdem in numero, sed similis in spe- cie, sicut infra patebit, cum agetur de reatu peccatorum. Ad hoc enim operatur absolutio sacerdotis: quia absolvit, ut ipse dixit, a debito confitendi : quod si non impleret, rediret debitum aeterne damnationis : absolvit autem ligando ad temporalem poenam injunctam.

Ad aliud dicendum, quod non operatur absolutio sacerdotis ad solutionem illius debiti: quia Deus simpliciter et absque Ordine solvit : sedad solutionem illius quod innasceretur si confessio et absolutio non reciperentur, sicut justum est et debitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 9