Articulus 10
Articulus 10
An Verbum Dei dimittat peccata ?
Deinde queritur de hoc quod dicit,ibi, D, ante finem: "Verbum Dei dimittit peccata, sacerdos, et judex, etc."
Videtur enim innuere per istam enuntiationem, quod -ista tria diversimode peccata dimittunt: et hoc non videtur, quia
1. Verbum Dei. aut intelligitur de verbo creato, aut de Verbo increato. Si de creato: tunc non dimittit peccata, nisi per modum suadentis et inducentis : ergo divisio sua nihil valet, quia multa sunt remittentia peccata hoc modo, sicut gratia, et opus bonum, quae hic non enumerat, quae tamen efficaciora sunt in dimittendo peccatum, quam verbum Dei. Sidivisio autem intelligitur de Verboincreato : tune videtur, quod non differat ajudice quem etiam hic ponit.
2.. Ulterius, Videtur quod judex non dimittit peccata : quia cum acceperit judictum et tempus, justitias judicabit 2: sed juste judicando, peccatum non dimit- titur, sed punitur : ergo videtur, quod nihil est quod dicit, judicem dimittere.
Adhuc, Cum venerit ad judicium Dominus, etiam fidelibus non creditur peccata dimissurus : ergo nihil est quod dicit, judicem dimittere peccata.
3. Ulterius videtur falsum dicere, cum de dimissione sacerdotis dicit: "Sacerdos quidem officium suum exhibet, sed nullius potestatis jura exercet." Exercet enim sacerdos suam potestatem, partem poene dimittendo, sicut supra dictum est: ergo falsum est quod dicit.
Responsto. Dicendum, quod Verbum Dei dicitur unigenitus Filius, prout in mundo loquitur ad Patrem: ille enim peccata dimittit potestate excellentiz, sicut supra notatum est, eo quod meritum suum infiniti valoris fuit : et omnia dedit Pater in manu ejus. Unde, Joan. 1, 29, dicitur : Bcece Agnus Det, ecce qui tollit peccatum mundi. Judex autem est Deus auctoritate dimittendo, et sacerdos - ministerio : et ifa patet qualiter differant hec tria.
Ad opsectuM dicendum, quod alius est modus quo dimittit Verbum increatum, et aliud quo dimittit judex : judex enim dicitur Deus Trinitas, non tamen dicitur verbum. Incarnatum autem Verbum dimittit redemptionis modo quo solvit pretium pro nobis, quod non facit Deus Trinitas : unde objectio supponit falsum.
Ad Atiup dicendum, quod intelligitur de judicio quo Deus judicabit pcenitentes judicio misericordia, in quo parum est de justitia, et multum de misericordia : remittit enim omnem poenam aeternam, et exigit temporalem : sed in futuro non remittet.
Ad id quod objicitur de officio sacerdotis, dicendum quod non negatur quin habeat potestatem in ministerio : sed negatur, quod habeat potestatem interiores maculas detergendi, et debitum aeterne mortis relaxandi : sed super partem pee-_ ne habet potestatem in ministerio : unde quod dicit, "Nullius potestatis, etc.," intelligitur de potestate absoluta in rela xando culpam.
On this page