Articulus 11
Articulus 11
Quae et qualis sit potestas sacerdotum in dimittendis peccatis ?
Constat enim, quod haec non est super culpam, nec super poenam aeternam : queratur ergo, super quam poenam se extendit?
1. Est autem accipere in genere pone tres modos poenarum, scilicet poenam eternam, et transitoriam viribus peenitentis improportionatam, et transitoriam viribus poenitentis proportionatam,
Similiter, Tria sunt in poenitentia Operantia contra poenam peccati, scilicet dolor informatus gratia qui operatur contra aeternam poenam, et confessio faciens poenam transitoriam viribus pcenitentis proportionatam, et satisfactio quae delet poenam viribus poenitentis taxatam. Ergo cum potestas clavium sit media, post primam, et ante tertiam : videtur quod ipsa operatur supra poenam mediam quae est quidem transitoria, et tamen viribus pcenitentis non proportionata.
2. Adhuc, Dimissa poena aeterna, adhuc non recessit homo a judicio divino, quia restat sibi poena purgatorii : sed per claves et satisfactionem non adimitur : ergo purgatio secundum ordinem justitizs media est inter aeternam, et illam quae injungitur in satisfactione ergo videtur, quod aeterna immediate commutetur inillam, et illa per claves in istam quie est satisfactionts : ergo potestas clavium est super pcoenam purgatoriam : haec autem excedit omnem penam hujus vite, ut dicit Augustinus, et infra habebitur : ergo ipsa viribus pcenitentis secundum hunec statum non est proportionata : et inde ut prius.
3. Adhuc, Clavis operatur per virtutem doloris passionis Christi : dolor autem ille improportionatus est omni passioni quam aliquis potest sustinere in hac vita, ut probatum est super tertium librum Sententiarum ergo videtur, quod contra illam poenam operatur, quae quidem est transitoria, tamen viribus . peenitentis non est proportionata : et inde arguitur ut prius.
4. Adhuc, Ambrosius dicit, et ponitur in tertio libro Sententiarum *, et Anselmus probat in libro Cur Deus homo, quod nulla poenitentia nostra sufficeret, nisi esset meritum Christi coadjuvans : quod autem non sufficit poenitentia nostra, nulla causa est nisi quod majoris quam solvere possumus debitores sumus : et haec est improportio potentia solvendi in nobis : et hoc pro nobis solvit Christus : ergo iterum ut prius, passio Christi quae in clavibus operatur, habet - effectum contra illum modum poenae, qui excedit vires nostras.
SED IN coNTRARIUM hujus objicitur sic : 1. Poona purgatorii non est de foro Ecclesia, quia nec demereri ibi existentes : sed solam poenam quae est de foro Ecclesia potest sacerdos per claves Ecclesiae mutare et dimittere : ergo pcenam purgatoriam nec mutare potest, nec dimittere..
2. Adhuc, Ponamus, quod aliquis — decedat antequam perficiat poenitentiam sibi a sacerdote injunctam, quae debita fuit peccatis suis : constat, quod ipse transibit in purgatoriam : non autem transiret, nisi ipse esset debitor pene illius : ergo adhuc ipse est debitor illius pene : ergo non fuit commutata, ut videtur.
Si dicas, quod in tali casu expiativa per satisfactionem mutatur in purgatoriam. Contra : Purgatoria incomparabiliter gravior est, quam expiativa per satisfactionem : si ergo poena expiativa per. satisfactionem fuit sufficiens, illa que est in purgatorio erit ultra condienum : sed Deus nullum punit ultra condignnm : ergo Deus non puniet illum pena purgatorii, quod falsum ést : ergo et hoc falsum ex quo sequebatur, scilicet quod expiativa per poenitentiam illi injuncta, mutata sit in purgatoriam.
Uxrerivus queritur, Cum multe pene respondeant peccatis praeter sensibilem in acerbitate caloris et frigoris, scilicet poena vermis conscientiae, et poena carenti# visionis Dei, et poena horroris carceris et societatis male, in quid mutantur omnes iste pene ?
Videtur enim, guod commutari debeant : quia eadem ratio est de una et de alia: et una mutatur, scilicet sensibilis in acerbitate caloris et frigoris : ergo et alia debent mutari.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod in veritate, meo judicio, essentialis actus clavis est super poenam illam quae dicitur purgatoria, sicut videntur satis probabiliter concludere rationes primo inducte : non tamen negandum videtur, quod ille qui habet in clavibus majorem jurisdictionem sicut Episcopus, Legatus, et Papa, posset etiam de expiativa pana plus et minus dimittere secundum discretum judicium causae necessitatis vel utilitatis, sicut infra dicemus, cum de indulgentiis et relaxationibus erit sermo.
Ad id ergo quod primo objicitur in contrarium, dicendum quod haec poena non dicitur purgatoria a loco vel foro purgatorii, quia sic non esset nisi post mortem : sed dicitur purgatoria a similitudine proprietatis in duobus, scilicet quia est secundum judicium Dei, et quia est improportionabilis viribus hominis, sicut poena purgatorti si modo imponeretur ad. sustinendum. Cum enim mutatio ad extremum non sit nisi per medium ad minus secundum rationem, et una pena sit aeterna, altera autem temporalis secundum vires poenitentis taxata, expiativa secundum rationem media est, quae quidem temporalis et finibilis est sicut secunda, et secundum. vires poeniientis non taxata, sed peccato commutato in contritione debita : et hac vocatur purgatoria ratione dicta, et est ad minus secundum rationem media : et etiam nisi esset meritum Christi in clavibus, puto quod illa exigeretur ab homine : commutatio ergo illius in tertiam est essentialis effectus clavis, quem habet in omni se clavibus per votum submittente.
Ad aliud dicendum, quod licet talis transeat in purgatoriam sive post confessionem factam, sive ante, dum contemptus religionis non impediverit eum a confessione, semper in eo commutata est poena primo modo purgatoria dicta. Et ideo ad propositum nihil facit objeclio. Sed quod major sit poena quae est post mortem, hoc est per accidens, scilicet quia stalus est mutatus : et haec est voluntaria, et illa necessaria, et idco minorem virtutem habens in purgando : et ideo necesse est eam crescere acerbitate, et etiam forte diuturnitate. Unde patet, quod Deus non punit cum ultra condignum : sed hoc accidit ex mutatione slatus ejus qui purgari debet.
Ad id quod queritur ulterius, videtur mihi, quod questio nulla est : quia poena licet sit mala, quia est ex malo, et contraria nature bone, tamen’ non est expiativa in quantum hujusmodi, sed in quantum veluntarie suscepta : et non omnia poena est sic expiativa : quia pena damni in spiritualibus contrariatur tali expiationi, similiter poena remorsus conscienti# : unde iste abjiciuntur, sed infliguntur poene expiative, quae sole sunt ille gua promovent ad virtutem, et ill sunt sole, circa quarum difficultatem eradicantur vitia, et inseruntur virtutes : et ideo non oportet, quod ill poenae in quibus hoc non est, in aliquid transeant : sed cum peccatis abjiciuntur sicut et tenebrae, et excecatio, et fetor, et hujusmodi, de quibus supra dictum est.
Et si objicias, quod aut Deus punit, aut homo : ergo necesse est, quod he transeant poene in aliquas poenas hominis, vel Deus reservabit eas. Dicendum, quod hoc verum est, quod aut Deus punit, aut homo : sed non est necesse quod eadem poena puniat homo qua Deus, quia quaedam poene adjuncte sunt peccato, et transeunt cum peccato, sicut corruptio naturalis boni, et carentia luminis Dei, et hujusmodi quae sunt pene. In quibus sibi poena est omnis inordinatus actus: et ideo ille non permanent ad virtutem, et ideo ille fugiende sunt, et alia poene promoventes ad virtutem sunt suscipiendie : et ideo haec questio nulla est, ut mihi videtur.
Dixerunt tamen antiqui in solutione hujus questionis, quod poena carentie visionis Dei. mutatur in delectationem presenti Dei per gratiam, et poena vermis in peccati detestationem, et poena carceris in jucunditatem longanimem Ecclesie, quibus ligatur poenitens : et peena horrendw societatis in gaudium Ecclesiasticee unitatis et communionis, ut possit dicere : "Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua, Domine."
On this page