Articulus 12
Articulus 12
An charitas Ecclesiae dimittat peccata ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, post initium : "Ecclesiae charitas que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus eorum, scilicet fidelium, qui participes sui sunt, peccata dimittit, etc."
Videtur enim, quod hoc non faciat ad propositum : quia 1. Charitas Ecclesiae non dimittit nisi per modum meriti : et non agitur hic de dimissione per meritum, sed potius per potestatem clavium, quae aequaliter fit per bonos et malos, qui inaequales sunt in merito.
2. Praeterea, Videtur sequi inconveniens, si ita dicatur ut sonat Littera : posito enim, quod non sint nisi tres homines vel quatuor, et nullus eorum sit in charitate : tunc in nullo erit charitas Ecclesiae : ergo si pesnitet unus illorum, videtur quod peccata non remittantur ci, ex quo non nisi in Eecclesiw charilate dimittuntur.
SED CONTRA 1. Dicitur:: "Participem me fac, Deus, omnium timentium te, et custodientium mandata tua." Ergo in participatione bonorum Ecclesie dimittuntur peccata : sed charitas est qua facit bona communia et participabilia a diversis : ergo in charitate dimittuntur peccata participantibus ea.
2. Adhuc, Unus articulus est, "Sanctorum communionem," et ab omnibus solet exponi, Credo in Spiritum sanctum, per charitatem: communicantem bona Ecclesia sed per bona remittuntur mala : ergo videtur, quod per charitatem Ecclesie solvantur delicta.
Responsio. Dicendum, quod omne peccatum in charitate Ecclesie dimittitur : haec enim quae est mater boni, communicat bona, ut quod uni deficit, sup- pleatur in altero, et ille divitiae commynes sunt sub clavibus, et communicabi. les per Ecclesia ministros secundum dis. pensationem faciendam discreto judicio clavis unius, quae est auctoritas discernendi. ,
Ad primum ergo dicendum, quod per modum meriti quaedam dimittuntur peccata: sed dispensare vel dare huic vel illi meritum illud, pertinet ad potestatem clavis.
On this page