Articulus 13
Articulus 13
An sacerdos Evangelicus differat a sacerdote Legati ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, F, "Non autem hoc sacerdotibus concessit, quibus tamen dedit potestatem ligandi et solvendiid est, ostendendi homines ligatos vel solutos, etc."
1. Secundum haec enim quae hic dicuntur, videtur quod sacerdos Evangelicus quoad potestatem non differat a sacerdote Legali, quod est absurdum.
Sed contra hoc videtur, quod 1. Sicut sacerdotium se habet ad sacer- dotium, ita potestas clavis ad potestatem : sed sacerdotium nove legis abundat a sacerdotio legis veteris : ergo et potestas clavis abundat a potestate illius : sed illi mundatos tantum ostendebant : ergo isti aliquid plus faciunt quam ostensionem +: ergo aliquid remittunt ex peccato, vel ex parte culpa, vel ex parte pene.
2. Adhuc, Sicut se habet morbus ad morbum, ita medicina ad medicinam: sed in Veteri Testamento de morbo corporali sacerdoti presentabantur, in Novo autem de morbo spirituali : ergo in Veteri Testamento fuit tantum medicina corporalis, et in Novo erit spiritualis : ergo sicut sacerdos Veteris Testamenti castris restituit corporaliter, ita sacerdos Novi Testamenti castris restituit spiritualiter : ergo aliquid plus facit quam ostendat solutes vel ligatos.
Responsio. Dicendum, quod ostensio fit dupliciter, scilicet per demonstratio- nem solam, sicut ostenditur coloratum digito : et per exhibitionem in opere, sicut artifex demonstrat artificialum, cum facit illud perfectum stare ante oculos intuentium, Et primo modo non accipitur hic ostensio, sed secundum aliquem modum secunde demonstrationis et ostensionis : sed ille est duplex, scilicet cum totum fit artificiatum, vel cum fit in parte ultima completiva : demonstrat enim tune id quod est secundum partem, totum perfectum. Ita est hic: remisit enim Deus culpam in. contritione, et relaxavit debitum aeterne mortis: et ad completionem remanet id quod commissum est ministris Ecclesiae, scilicet relaxatio pene purgatorie, et injunctio expiative : et hac est pars curationis et solutionis peccati, et demonstrat totam esse completam, eo quod pars ultima est, ut patet ex predictis. Et hoc modo glossande sunt omnes hujus capituli auctoritates.
On this page