Text List

Articulus 14

Articulus 14

An Legalis sacerdos habuit claves ?-

ARTICULUS XIV. An Legalis sacerdos habuit claves ?-

Deinde queritur de hoc quod dicil, ibi, F, post initium : "Sicut olim Legalis in illis qui, etc."

Queritur enim, Utrum Legalis sacerdos habuit claves ?

Videtur, quod sic : quia 1. Habuit ordinem : est clavis est sequela ordinis : ergo habuil-claves.

Adhuc, Claves sunt scientia discernendi et potestas ligandi et solvendi : sed sacerdotum oflicium erat discernere inter munditiam et immunditiam, et etiam extra castra mittere, et eisdem restiluere : quod est ligare et solvere: ergo claves habuit Legalis sacerdos.

3. Adhuc, Constat, quod in spivitualibus commissa fuit potestas Legalibus sa- cerdotibus super populum Dei: spiritua-> lis autem potestas teta est in potestate: ligandi et solvendi quantum ad ea qua pertinent ad cohabitationem populi: ergo Legalis habuit potestatem ligandi et solvendi: ergo habuit claves.

SED CONTRA : 1. Totum factum sacramentorum veteris legis in exteriori opere consistebat, : sicut et ipsa lex quae prohibebat manum non animum, quia non conferebat gratiam ad animi prohibitionem : ergo non ordo veteris legis aliquid interius conferebat : ergo non imprimebat characte-. rem, nec potestatem dabat interiorem et. spiritualem : sed potestas spiritualis est. sequela characteris et clavis : ergo Legalis sacerdos non habuit clavem.

2. Adhuc, Sacramenta veteris legis: significabant etnon conferebant gratiam : ergo ordo significabat quod confertur in ordine Novi Testamenti, et non confere.' bat ipsum : sed spiritualis potestas, quae clavis est, confertur in ordine Novi Testamenti : ergo non conferebatur in Veteri, sed tantum significabatur.

3. Adhuc, In aliquo abundat Novum Testamentum a Veteri in spirituali potestate : sed non videtur in alio abunda-. re, nisi quia in spiritualibus est, cum illud fuerit in corporalibus: sed clavis est spiritualis potestas : ergo necessario. est de his in quibus abundat Novum Testamentum a Veteri Testamento.

Resronsio. Dicendum, quod in Veteri Testamento sacerdos: Legalis claves non habuit sed habuit umbram clavis, id est, potestatem absolvendi et ligandi circa immunditias corporales, quae signifi: cabant immunditias spirituales, in quibus absolvit et ligat Evangelicus sacerdos. Concedimus ergo rationes ultimo” inductas.

AD PRIMUM ergo dicendum:, quod sacerdos sicut ordinem, ita habuit clavem habuit_ autem ambram ordinis, quia non impressit characterem, et ideo. non 1 hae buit etiam nisi umbram clavis.

Ad aliud dicendum, quod discernendi auctoritas in spiritualibus, et ligandi potestas est clavis, et non in corporalibus, sed potius est umbra clavis, quando est circa corporales immunditias.

Ad aliud dicendum, quod spiritualia Veteris Testamenti, et Novi, quasi wequivoce spiritwalia dicuntur : illa enim sunt spiritualia quae significant spiritualia, et dividuntur circa regnum, et hujusmodi, quae per seculares personas et laicos dispensantur : et taliter commissa_ erant spiritualia sacerdoltibus Veteris legis, et haec sunt spiritualia secundum quid. Sunt iterum spiritualia conferentia spiritum, et haec sunt spiritualia Nove legis, et ideo potestas in talibus est simpliciter clavis : potestas aulem in illis, est potestas secundum quid.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 14