Text List

Articulus 15

Articulus 15

An dictum illud Salvatoris sit verum, Quodcumque ligaveris super terram, etc.?

ARTICULUS XV. An dictum illud Salvatoris sit verum, Quodcumque ligaveris super terram, etc.?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, "Ligant quoque sacerdotes dum satisfactionem, etc."

Videtur enim, quod hoc modo non quodcumque ligant, sit ligatum et in coelis : et quodcumque solvunt, sit solutum et in ceelis.

1. Potest enim sacerdos minorem condigna imponere, clave non errante, quia pene sunt arbitrarie : et tunc si moritur ille expleta poenitentia quam ei injunxit sacerdos, non evolat, sed perficit in purgatorio : ergo videtur, quod non est solutum in ccelo, quod ipse solvit etiam clave non errante.

2. Adhuc, In ficte accedente videtur instantia : quia ille absolvitur ab homine etiam clave non errante, et tamen non absolvitur a Deo. Quod autem clave non errante absolvatur ab homine, patet : quia homo non debet judicare nec potest, nisi secundum signa exteriora : et ponamus, quod omnia ista concurrant in deceptore ficto : ergo ipse est absolvendus : ettamen a Deo non absolvitur: ergo videtur, quod sit instantia ad propositum.

3. Adhuc, Si judex aliquis constituitur in foro causarum, ipse non tenebitur judicare nisi secundum exteriora, non interiora : ergo videtur, cum audiens con- fessiones etiam homo sit, quod debeant sufficere signa : ergo ad signa exteriora tenetur absolvere : et tamen sapius contingit, quod illi coram Deo non sint absoluti.

Soxrutio. Ad hoc dicunt quidam, quod Dominus, tam in Mattheo, xvi, 19, qnam in Joanne, xx, 23,. utitur verbo subjunctivi modi : et hoc significat rem verbi jam perfectam, quia aliter illi actui alius non conjungeretur et subjungeretur. Unde sensus est : Quodcumque solveritis, id est, cujus solutionem a me inchoatam in cortritione perfeceritis, erit solutum et in ccelis. Et similiter dicendum est de verbo notante ligationem.

Et ita dicunt ad omnia inducta, quod non est instantia : quia solutio illorum non est perfecta a sacerdote.

Sed hoc guod omnino nihil sit, probatur sic:

1. Ponatur, quod sacerdos injungat dignam poenitentiam peccatis : et tamen ille moriatur antequam perficiat eam : ille vadit ad purgatorium : et tamen secundum hance grammaticam, sacerdos perfecerat absolutionem : ergo nihil valet solutio, eo quod non statim reputat eum Deus absolutum.

2. Adhuc etiam objicitur contra solutionem istam : quia facta absolutione jam sacerdos functus est officio suo in totum : ergo tunc absolvit: et tamen ille adhuce ligatus est vinculo satisfactionis : ergo non Deus illum omnino solutum reputat, quem ille solvit.

Si autem dicas, quod absolutio sacerdotis completa est primo, tunc cum impleta est poenitentia : hoc est ridiculum, eo quod Magister Hugo de sancto Victore dicit, quod sacerdos solvit ligando : ligat autem ad poenam temporalem : ergo absolutio sua tota perfecta est, quando ligat omni vinculo expiative satisfactionis.

Responsio. Dicendum, quod illa solutio meo judicio nulla est omnino : sed intelligitur, quod Deus eum solutum reputat pro quanto eum absolvit sacerdos, hoc est, parlem pene relaxando: illam enim numquam ab ipso exigit Deus : et quecumque ligat, ligamine manente, numquam absolvit.

Ab primum ergo dicendum, quod non est instantia: quia non nisi secundum quid absolvit eum Deus, scilicet a parte peene, et non a tota : et ideo aliam solvit in purgatorio.

AD voc autem quod objicitur de ficto, dicendum quod illum Spiritus sanctus discipline effugit : et ideo habet sacramentum, sed non rem sacramenti. Hoc autem quod Dominus dicit, intelligitur de participantibus rem et sacramentum : sicut etiam in baptismo non sequilur, Sk baptismus emundat ab omni peccato, quod propter hoc emundet fictum.

AD WwLa autem duo quae ad probandum inducuntur, dicendum quod in veritate sacerdos non errat, nec est defectus ex parte sua, quia bene reconciliat: sed ille non est reconciliatus propter impedimentum fictionis.

Et per hos patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15