Text List

Articulus 16

Articulus 16

An diffinitio excommunicationis data a Magistro sit bona ?

ARTICULUS XVI. An diffinitio excommunicationis data a Magistro sit bona ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, G, § 2: "Est et alius modus ligandi et solvendi, qui per excommunicationem geritur, cle.-" Queramus autem hic primo, Quid sit excommunicatio ? Secundo, Quot modis fiat? ? Tertio, In quem sit ferenda ? Quarto, A quo sit ferenda ? - Quinto, Qualiter sit ferenda ? Sexto, Utrum excommunicatio minor sit peccatum mortale ? tur: Excommunicatio diffinitur a Jurisperitis sic : "Excommunicatio est separatio a communione Ecclesix quoad fru. ctum et suffragia Ecclesia communia."

Videtur autem, quod non sit generalis: quia 1. Aliquis excommunicatur injuste, vel etiam juste quoad exteriorem hominem, et tamen injuste quoad interiorem : et tunc non separatur a communione Ecclesia. Propatio. Ecclesia non communicat in corporalibus, sed spiritualibus : et iste adhuc communicat spiritualia Ecelesie, quia non amittit charitatem propter hoc, sed habet eam : ergo non omnis excommunicatus ab Ecclesia separatur : ergo non generaliter excom-. municatio est separatio ab Ecclesia communione.

2. Adhuc, Ecclesia orat pro haereticis publice in Parasceve, et privatim sepe : ergo non subtrahit eis suffragia Ecclesia: ergo videtur, quod etiam ultima pars diffinitionis sit falsa, et non conveniat, etc.

3. Praeterea, Quid vocatur ibi fructus? Constat enim, quod non est ibi fructus: bonorum temporalium : quia non propter hoc quod excommunicatus est, spoliatur bonis suis. Si autem dicatur, quod: est fructus spiritualis de quo loquitur : tunc videtur, quod non differat ab eoquod sequitur, scilicet suffragia Ecclesie.

Ad primum autem horum sic procediResponsio. Dicendum ad hoc, quod excommunicatio diffinitur prout dicit privationem communionis : et ita dicunt Decretiste : "Excommunicatio est a qualibet licita communione vel legitimo actu separatio." Et dicitur dicita communio, quae fit his casibus, qui nolantur hoc versu : "Os, orare, vale, communio, mensa negatur."

Scilicet ne ad osculum recipiatur, ne cum eo in eodem oratorio oretur, ne cum ipso communionem aliquis habeat in sacramentis, ne cum ipso comedat in eadem mensa. Hi enim dicuntur actus legitimi : unde cum hoc modo dicta privatio sit, patet quod est in eodem genere cum. communione quae est relatio unitatis Ecclesiastice et societatis conjuncte secundum actus istos.

Dicendum ergo ad primum, quod si illa diffinitio sustineatur, quod quando quis excommunicatur coram homine, et non est excommunicatus coram Deo, hoc accidit ex errore et defectu probationis : et tunc ellam pro tanto separatur coram homine, licet coram Deo sit conjunctus : et hoc sufficit excommunicationi, secundum quod est vinculum Ecclesie quo unitur in hae vita quae erroribus est plena.

AD ALivp dicendum, quod pro omnibus oratur, ut vicinentur grati#: non tamen cum omnibus oratur, et quamdiu in excommunicatione vera manent, non perficient fructum : sed Ecclesia rogat ut absolutione digni efficiantur, et sic fructum communionis Ecclesiae participent

Ad aliud dicendum, quod. fructus est. in Ecclesia multiplex praeter suffragia : quia ipse convictus membrorum Ecclesie magnum fructum prestat ad perma-. nendum cum Deo. Fructus etiam est ex communicatione sacramentorum. Sed suffragia sunt. in precibus et oblationibus, quibus excommunicati non. partici-. pant, quamdiu juste excommunicati sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16