Articulus 17
Articulus 17
Quot modis fiat excommunicatio ?
Videtur, quod multis modis: quia 1. Tot et diversis et novis de causis videmus homines excommunicari : ergo videtur, quod ad unum. certum numerum modus excommunicationis redigi non possit.
2. Videtur iterum, quod omnis peccans mortaliter sit excommunicatus, et quod novus-modus excommunicandi sit peccatum mortale : quia peccans mortaliter non communicat sacramentis et fructibus spiritualibus et suffragiis Ecclesiae : ergo ipse est excommunicatus, _
3. Adhuc, Apostolus, I ad Corinth. v, 11, dicit, quod "si is qui frater nominatur, scilicet inter vos, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus; aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere": ergo videtur, quod ipse sit excommunicatus.
4. Adhuc, Ibidem, scilicet 1 ad Corinth. v, 1 et seq., excommunicat fornicatorem, quiuxorem patris sui, novercam scilicet suam, habuit. Et eadem ratione pro quolibet peccato alio excommunicari potest : ergo videtur, quod tot sunt species excommunicationum, quot sunt species mortalium peccatorum : et he non sunt reducibiles adunum certum numerum, quia malum est omnifariam, ut dicit Philosophus, et. confirmat beatus Dionysius: ergo videtur, quod speci2s excommunicationum non sunt reducibiles ad certum numerum. ,
SED IN coNTRARIUM hujus objicitur, quod ab habentibus jurisdictionem non infliguntur excommunicationes, nisi duobus modis, scilicet majori, et minori. Major dicitur, quae precidit a tribus, scilicet participatione sacramentorum, ingressu Ecclesia, et communione fidelium in actibus legitimis : et hac vocatur etiam anathematizatio. Minor autem est, quae non removet nisi a participatione sacramentorum, et non ab aliis duobus : ergo videtur, quod non possint esse plures species excommunicationum.
Responsio. Ad hoc dicendum, quod non sunt nisi duae species vel modi excommunicationum, ut probat ultimo inducta objectio, cujus ratio haec est: quia excommunicatio privatio est: et ideo oportet, quod cognoscatur ex suo habitu: communio autem fidelium quantum ad militantem Ecclesiam est in his tribus in genere, scilicet in pure spirituali quod est participatio sacramentorum, et pure corporali quod est legitimus actus sine quo non est conversatio et conjunctio humana : quia sicut dicit Philosophus, homo politicum est animal : et oportet eum cum proximo communicare in actibus legalibus et legitimis. Tertium autem in quo communicat, est partim corporale, et partim spirituale, quod est convenius ad locum cultus et consecrationis sacramentorum. Si igitur est privatio a toto quod constituit communionem, est anathema, sive major excommunicatio. Si autem privatio spiritualis tantum, est excommunicatio quae dicitur minor.
Si autem tu quaeras, Quare non est una minor, quae privaret tantum corporali, sicut una minor quae privat tantum spirituali :. et alia iterum quae privaret duobus ex his, scilicet spirituali pure, et corporali pure, vel spirituali pure et medio inter corporale et spirituale, vel corporali pure et medio, ut sic haberemus quinque minores. Dicendum, quod spirituale vinculum est excommunicatio, et oportet ad hoc quod excommunicatio sit semper privare spirituali. Unde etiam numquam privat corporali, nisi in ordine’ ad spirituale: et ideo oportet in minori privare participatione sacramentorum, Alia autem ratio ejusdem est: quia ut frequenter excommunicatio justa suppo-. nit mortale peccatum in excommunicato : et ille secundum peccatum adjiceret, : si sacramentis, scilicet Eucharistia communicaret : quia pceenitentia nemini interdicitur : sed non peccat mortaliter communicans in corporalibus, nisi ex precepto Ecclesiae in majori excommunicatione se subtrahere debeat. Et ideo iterum non sunt minores quae privent communione illis quatuor modis qui dicti sunt.
Ad omnta autem quae primo inducta sunt, dicendum quod peccans mortaliter excommunicatus est quantum ad triumphantem Ecclesiam : sed in perfectione illius non potest vivere militans, et ideo necesse est-peccantes mortaliter in multis casibus ad tempus in corporalium communione sustinere: quia aliter, ut dicit Apostolus, oporteret. nos de hoe mundo exiisse', si nullis in peccato mortali existentibus deberemus couti. Ad noc quod objicitur de Apostolo, dicendum quod ipse non precepit excommunicare mortaliter peccantes, eo ipso quod mortaliter peccaverunt, sed quia correpti a suo Episcopo contumaces ~ inventi sunt, et satisfacere noluerunt : et etiam hodie pro quolibet mortali potest quis excommunicari. :
On this page