Text List

Articulus 18

Articulus 18

In quem ferenda est excommunicatio ?

ARTICULUS XVIII. In quem ferenda est excommunicatio ?

Tertio queritur, In quem ferenda sit excommunicatio ?

Videtur, quod in nullum: 1. Nocumentum enim in corporalibus nulliest faciendum : ergo multo minus nocumentum in spiritualibus : sed subtractio spiritualium est nocumentum in spiritualibus: ergo non est faciendum alicui : hoc autem fit per excommunicationem : ergo excommunicatio non est ferenda in aliquem.

2. Adhuc videtur, quod quamdiu est alia via correctionis et salutis, non est ferenda sententia excommunicationis : sed quamdiu per conversionem est spes salutis, tamdiu restat alia via : ergo quamdiu est spes conversionis in aliquo, tamdiu non est excommunicandus: sed de nullius conversione desperatur, ut dicit Augustinus : ergo nullus est excommunicandus.

3. Adhuc, Augustinus dicit, quod judicium temerarium committitur duobus > modis, scilicet dum de dubiis judicatur tamquam de certis, vel cum aliquis finaliter condemnatur qui poenitere potest : sed excommunicans condemnat hoc modo: ergo ipse peccat mortaliter : ergo nullus est excommunicandus. Progpatio media. Sicut dictum est, non est ferenda excommunicatio quamdiu manet spes conversionis: sed tamdiu manet spes conversionis, donec finalis condemnatio est jam facta apud excommunicantem : ergo sententia non fertur nisi fiat condemnatio finalis, et sic habetur propositun.

Sed si hoc dicatur, videtur quod tota Ecclesia errat, quae excommunicat multos.

Uxrerius queritur hic, Quare tota multitudo ut communitas, excommunicari non potest ? potest enim multitudo sibi consentire in contumaciam : ergo videtur, quod debeat et possit excommunicari : cum tamen nova constitutio constituat contrarium.

Responsio. Dicendum, quod omnis contumax in quantum contumax, potest et debet excommunicari, et pro nullo alio vitio est quis excommunicandus : cujus haec est causa, quia excommunicatio est medicina per accidens quae datur desperato, quando non est alia via sanitatis et salutis ipsius, sicut infirmo desperato permiltitur vivere secundum voluntatem suam, ut ex aliqua causa excitata natura multiplicet sibi vires ad morbi expulsionem, Ita contumaci qui nulla alia via corrigi potest, preciditur vinculum communionis, ut sic de peccato in peccatum sine freno ruens, considerata propria utilitate et defectu suo, redeat ad humilitatem et plenam conversionem, et gratiam conversionis.

Ad primum ergo dicendum, quod non fit ei damnum simpliciter : sed quia ipse se fructu spiritualium desperabiliter privavit, querit Ecclesia remedium per accidens, ubi nulla alia reducere valet talem. .

Ao atiup dicendum, quod Ecclesia non ita desperat de ipso, quin laboret ad suum reditum, et ideo excommunicat eum: sed desperat alium modum conversionis quantum est ex signis consideratis in ipso : sed de Domini misericordia quae convertit peccatores numquam desperat Ecclesia.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18