Articulus 19
Articulus 19
An quilibet qui habet claves, potest excommunicare ?
Videtur, quod ab omni eo qui habet claves : 1. Sicut enim dicit Philosophus, cujus est potentia, ejus est et actus: sed potentia est clavis, ut habetur ex Littera, et actus ejus est ligare et solvere per excommunicationem et absolutionem : ergo omnis habens claves potest excommunicare.
2. Adhuc, Simplex parochianus habet cohibitionem aliquam super plebem. sibi commissam : non autem potest habere nisi per vincula spiritualia, qua sunt excommunicatio, et aliae poene spirituales : ergo excommunicare potest.
3. Adhuc, Ejusdem videtur esse communionem dare, et excommunicare : sed simplex parochianus communicat plebem suam : ergo et excommunicare potest.
Si hoc dicatur, contrarium tenet usus Ecclesie dicentis, quod non potest simplex sacerdos excommunicare nisi in generalibus, sicut pro furtis ignotis, vel furtis violatis, et hujusmodi.
Et videtur, quod non: quia cujus non est potentia, illius non est actus : sed non est potentia ejus qui non habet clavem : ergo nec actus. Quod autem non habeant Archidiaconi claves, probatur ex hoc quod clavis est ordinis sacerdotalis, sicut in sequenti distinctione habebitur, et ipsi non sunt sacerdotes.
Sed contra hoc est, quod habens jurisdictionem, debet arma habere talis judicis. Archidiaconi habent jurisdictionem: ergo, etc.: sed talia arma sunt excommunicationes : ergo, etc.
Videtur, quod non : quia ligatus vinculo corporali, alium nec ligare nec solvere potest: sed fortiora sunt vincula spiritualia quam corporalia: ergo et ligatus vinculo spirituali, alium nec ligare nec solvere potest : sed vinculum spirituale est excommunicatio, et suspensio :
Srp contra hoc est, quod suspensus ab officio non propter hoc amisit juris- dictionem : similiter etiam nec excommunicatus, quia jurisdictio sua non datur alteri, nec ctiam ipse iterum investiturea, cum absolvitur ab excommunicatione : ergo videtur, quod etiam habeat ea quae annexa sunt jurisdictioni : hee autem est potestas excommunicandi et absolvendi : ergo habet adhuc potestatem excommunicandi et absolvendi ab excommunicatione.
Resronsio. Dicendum, quod habens jurisdictionem ordinarii judicis vel delegati potest excommunicare et absolvere, sicut dicunt quidam qui de jure noverunt: et satis rationabile est sic esse : quia vincula ista sunt cohibitiones in foro causarum : judices autem habent cognoscere de causis : unde rationabile est eos habere potestatem in his vinculis.
Ad primum ergo dicendum, quod complete potestatis est actus iste, et non diminute : sed diminuta est potestas ex ordine solo, et non extra jurisdictionem : et ideo non omnis habens clavem, habet eliam excommunicandi potestatem.
Alia ratio hujus est: quia magis est clavis jurisdictionis, quam ordinis : et ideo iterum non sequitur, quod omnis habens.clavem, habeat etiam excommunicandi et absolvendi potestatem.
Tertia ratio hujus est satis pia: quia cum excommunicatio sit majus damnum quod fieri potest Christiano in hac vita, raro et cum moderatione facienda est :~ et ideo paucis et superioribus tantum qui presumuntur esse discretiores, talis potestas: est commissa.
Ad aliud dicendum, guod multis aliis modis per communicationem et increpationem potest parochianus avertere subditos a malo : et si hoc non potest, debet recurrere ad superiorem, et per illius auctoritatem excomniunicatum denuntiare.
Ad aliud dicendum, quod non valet argumentum : quia plus Ecclesia prona est ad communicandum _ spiritualia, quam ad subtrahendum : et ideo primum multis modis, secundum vero paucis et discretis commisit.
Ad id quod ulterius. quertiur, dicendum, quod Archidiaconi sunt oculi Kpiscopi, et habent jurisdictionem, licet non habeant clavem. Et quia sunt oculi Episcopi, descendit in eos ab Episcopo qui habet claves et jurisdictionem id quod est jurisdictionis plus quam clavis, sed non id quod est clavis plus quam jurisdictionis : et ideo possunt absolvere et ligare per excommunicationem in foro causarum, sed non in fore confessionis vel poenitentia,
Ad opsectum contra patet solutio : quia potestas excommunicandi plus est jurisdictionis quam clavis et ordinis, et idco descendit in ipsos.
Ad id quod ulterius queritur, dicendum, quod differt de suspenso et excommunicato : quia suspensus tripliciter potest esse suspensus, scilicet ab officio tantum, a jurisdictione tantum, vel ab utroque : et qualitercumque suspensus sit, tunc dicendum semper, quod non potest illa quae sunt illius a. quo ipse suspensus est. Si enim suspensus sit ab officio, non potest ea quae sunt officii, sicut celebrare, consecrare, et hujusmodi: sed potest ea quae sunt jurisdictionis, sicut excommunicare, et hujusmodi. Si autem suspensus est a jurisdictione, tunc in posse se habet e converso. Si autem ab utroque, tune neutrum potest.
AD ARGUMENTUM autem inductum dicendum, quod verum est dummodo simile bene intelligatur: ligatus enim in aliquo membro, non habct usum illius membri, ut cum illoliget velsolvat alium : sed alio membro non ligato, potest alium solvere vel ligare: sed ligatus universaliter in toto, nullum potest nec absolvere nec ligare : et ita est in spiritualibus, ut patet ex predicta distinctione suspensi.
On this page