Articulus 20
Articulus 20
Qualiter ferenda sit excommunicatio.?
Videtur autem, quod cum maxima diligentia : quia maximum periculum est in excommunicatione : ubi autem est maximum periculum, ibi videtur maxi-. ma diligentia opus esse : ergo in excom~_ municatione maxima diligentia est opus. .
Sed centra hoc videtur iste abusus Ecclesia : quia projiciuntur excommunicationes cum minori etiam diligentia, quam aliquid quod fit in Heclesia.
Juxta hoc ulterius queritur, Cum aliquis in necessitate gratia infirmitatis absolvitur, quia tune a quolibet sacerdote absolvi potest, et postea non implet mandaium Keclesiae sicut jurando promisit, utrum excommunicatio redit super ipsum ?
Videtur, quod sic quia 1. Servo non dimittenti conservo suo revocatum est debitum. Ergo a simili isti non facienti quod debuit et promisit, revocatur excommunicatio : ergo redit.
2. Adhuc, Debenti confiteri et non confitenti, revocatur reatus qui in contritione erat solutus : ergo et isti a simili. revocatur propter similem causam excommunicatio,
SED CONTRA : Iste per sacerdoteni in veritate fuit absolultus: ergo excommunicatio fuit annihilata : sed ea quae annihilantur, non revertuntur eadem numero: ergo ista excommunicatio numquam redit: sed nulla alia excommunicatus fuit nisi illa : ergo iste nulla excommunicatione est excommunicatus : ergo non redit excommunicatio super eum.
Responsio. Dicendum, quod ad justam. formam excommunicationis concurrunt tria, scilicet ut excommunicatio sit ex animo, et ex ordine, etex causa. Lz animo ut studio corripiendi, non se vindicandi, premissa diligenti admonitione. Ex ordine juris qui describitur in constitutione nova, scilicet ut post admonitionem, et desperationem alterius vie,judex causam excommunicationis;, et contuma-~ ciam excommunicati, et sententiam ipsam scribat, et sedendo ut quietus pronuntiet, et infra quadraginta dies paratus sit dare, quando postulaverit, excommunicato. Causa autem est quam meruit secundum veritatem vel per allegata ipse qui excommunicatur, quae et in scripto datur ei, si infra quadraginta dies postulaverit. Et ideo concedenda est prima ratio.
Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod abusus est, et peccant mortaliter sic excommunicationis sententiam jaculantes : et ultra hoc in nova constitutione poena est ut quadraginta diebus ab ingressu Ecclesie abstineat, et excommunicatus a superiore sine difficultate absolvatur, et insuper excommunicans ad omnes expensas quas fecit excommunicatus in causa sux absolutionis, et ad omne inleresse condemnetur.
Ad 1p autem quod ulterius queritur, dicendum quod meo judicio impossibile est excommunicationem semel solutam redire eamdem numero : unde ille talis absolutus est simpliciter, et semper erit absolutus, nisi iterum excommunicetur, pro eo quod non servavit mandatum Ecclesie sicut jurando promisit.
On this page