Articulus 3
Articulus 3
Quomodo clavis se habeat ad ordinem?’
Videtur autem, quod sicut accidens Separabile. 1. Contingit enim salvari ordinem sacerdotalem separata clave, sicut in degra-~ datis, qui retinent characterem ordinis, et non clavem, quia nec ligare nec sol-~ vere possunt : sed quod separari potest salvato alio, habet se sicut accidens ad illud : ergo, etc.
2. Item, Cum aliquis degradatur, non dicitur, ego de ordino te, sed ego de au-. ctorizo te : ergo cum clavis respiciat principaliter auctoritatem, videtur quod clavis auferatur manente ordine = et ita videtur idem quod prius. oes
1. Ordo est totum potentiale : ergo sub se continet partes : hae autem non sunt ut communiter dicitur, nisi potestas consecrandi, et potestas ligandi et solvendi : videtur, quod potestas ligandi et. solvendi sint pars ordinis.
2. Item, Si degradatus restituitur, non confertur ei potestas ligandi et solvendi, sed tantum laxatur jurisdictio : ergo videtur, quod ipse cum ordine illam prius - retinuit.
Responsto. Dicendum, quod clavis est. % pars potentialis ordinis, et non separatur ab ordine, manente ordine.
On this page