Text List

Articulus 4

Articulus 4

An ostiarii habeant claves ?

ARTICULUS IV. An ostiarii habeant claves ?

Quarto queritur, Utrum non habens ordinem sacerdotalem, habeat claves ?

Et hic queruntur quatuor. Primo, Utrum ostiarii habeant claves ? Secundo, Utrum reges in unctione sancta inuncti habeant claves ? Tertio, Utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ? Quarto, Utrum mulieres, scilicet priorisse et abbatisse, habeant claves ?

Ad PRIMUM Sic objicitur : 1. Dicit Isidorus : "Ostiarii tenentes claves, omnia intus extraque custodiunt : atque inter bonos et malos habentes judicium, dignos recipiunt, et indignos respuunt *." Judicium autem quod habetur in potestate inter bonos et malos, est clavis, ut supra habitum est.

Item, Aliqua clavis est potestas respuendi vel recipiendi ad sacramenta. Ergo ostiarii habent claves.

2. Item, Cum ordinantur ostiarii, claves Ecclesiae dantur eis ab Episcopo : sed constat, quod in promotione spiritualis potestatis visibile et corporale refertur ad spirituale, sicut fit in omnibus sacramentis : cum igitur clavis corporalis ad nihil congruentius refertur, quam ad clavem spiritualem, ostiarii accipiunt in suo ordine claves spiritualis potestatis : et ita habent claves.

3. Item, Isidorus ibidem dicit : "Ad ostiarios pertinent claves Ecclesiae ut claudant et aperiant templum Dei, fideles recipiant, excommunicatos et infideles ejiciant :" sed cujus est actus, ejus est potestas : actus autem clavis est recipere ad sacramenta dignos, et ejicere indignos : et hoc est ostiariorum per Isidorum : ergo et potestas talis : et hac’ est clavium : ergo ut prius.

Sed contra est quod habetur, 1. Hic in Littera, quod presbyterorum est et Hieronymus super Mattheum, xv1, 19 : "Ecclesia habet claves in suis Episcopis et sacerdotibus." Ergo alii excluduntur.

2. Item, In ordinatione nulli nisi presbytero dicitur : Quorum remiserttis peccata, remittuntur eis?. Ergo nullus habet hance potestatem nisi sacerdos. .

3. Item, In sacramentis non datur aliguid spirituale, quod non significetur visibili et corporali elemento, ut patet ex diffinitione sacramenti in principio hujus libri disputata* : sed vincula stolarum directe descendentia non dantur nisi sacerdoti : et haec sunt signa vinculorum incorporalium et spiritualium : ergo soli sacerdotes accipiunt potestatem ligandi et solvendi a vinculis.

4. Item, Cui datur potestas communionis in corpore vero Christi, illi debet dari et datur potestas in corpore mystico preparandi ad communionem : sed soli sacerdoti datur potestas conficiendi verum corpus Christi, quod est sacra communio : ergo soli sacerdoti datur potestas in corpore mystico preparandi iliud ad communionem illam : hoc autem fit per claves in poenitentia, et in foro causarum : ergo solus sacerdos accipit claves.

Quod concepimus, dicentes quod ostiarii non recipiunt nisi claves materiales ordinatas ad sanctificatorum custodiam. Et dicimus, quod Isidorus loquitur de clavibus templi ubi sancta et sacramenta custodiuntur : et hanc clavem quidam vocant clavem in custodiis templi excubantium : et bene placet mihi nomen illud.

Ad-rationem autem quae formatur ex auctoritate, dicimus quod hoc judicium non est super causam indignitatis, sed potius super aliquos ab aliquo determinatos dignos vel indignos, scilicet a sacerdote, vel Archidiacono : sed sacerdos cognoscit per seipsum qui digni et indigni sint.

Similiter potestas recipiendi vel excludendi ipsius ostiarii non est ad sacramenta, sed ad locum sacramentorum : et ideo non habet claves ad sacramentorum communionem, sed loco sacramentorum congruentes : et ille sunt materiales ne indigni sanctis se ingerant,

Ad aliud dicimus, quod claves accipiunt ab Episcopo, non spirituales, sed ad spirituale aliquid ordinatas, quia ad custodiam loci sacramentorum : et falsum est, quod omnia accipiantur in sacramentis : ita tamen, quod quia aliquid spirituale intelligitur in eis, ipsee persone tractantes sacramenta, ordinationeé indigent, ut ipsa vasa contingere et traclare audeant.

Ad aliud dicendum, quod non excludunt nec recipiunt, nisi modo predicto, scilicet determinatos a superiori esse indignos vel dignos et ad locum sacramentorum, non ad communionem ipsorum : et hoc non est actus clavis ligandi et solvendi de qua hic agitur, ut patet ex predictis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4