Text List

Articulus 5

Articulus 5

An reges inuncti habeant claves ?

ARTICULUS V. An reges inuncti habeant claves ?

Ad sEcunpvM sic objicitur : 1.1 Reg. xv1, 13, de David : Directus est spiritus Dominia die illa in David, ei deinceps : et loquitur de die unctionis; spiritus autem Dei operatur ad remissionem peccatorum : ergo reges accipiunt potestatem ad remissionem peccatorum ; et haec est clavis : ergo accipiunt claves,

2. Item, Unctio significat Spiritum sanctum: cum igitur per illam constituatur super multitudinem populi Dei, videtur quod illius actus accipit potestatem quem operatur Spiritus sanctus’ in multitudine : est autem ille communicare multitudinem et sanctificare remittendo peccatum : ergo rex accipit potestatem illius actus : est autem ille actus clavis : ergo, etc.

Contra : Chrysostomus in quadam Epistola ad Basilium sic dicit : "Habent quidem et mundi principes vinciendi aliquam potestatem, sed in solis corporibus :" hoc autem vinculum quod sacerdotibus commissum est, ipsam -contingit animam : ergo reges non habent claves.

Responsio. Dicendum, quod reges nullam habent clavem, nec aliquam spiritualem jurisdictionem : et causa hujus est, quia potestatem in sanguinem accipiunt, et inidonee cum tali potestate potestas spiritualis conjungeretur.

Ad primum ergo dicimus, quod spiritus Domini directus est in David ad opera regalia perficienda : sicut est victoria in hostes corporales, et discretio in regimen vel pacem terre, et bonam populi dispositionem. Sicut enim dicitur in VIII Zihicorum : "Perfectio regni est regimen et statuta tendentia ad populi non regis utilitatem : et corruptio illius est in tyrannis, quando non populi, sed suam in regimine querunt utilitatem, et ad lucrum proprium perficiunt statuta et leges."

Ad aliud dicendum, quod spiritu Dei in quolibet operatur sicut organo ordinato ad actum proprium. Unde in rege perficit regalia, et in sacerdote sacerdotalia. Et ideo non valet argumentum : quia spiritus licet peccata dimittat, tamen non solum hunc actum operatur : quia, Sapient. vir, 22, dicitur, quod spiritus sapientiae est multiplex in actibus et donis suis.

Ad aliud dicimus, quod unctio regis significat potestatem regni lenem in Spiritu sancto, prout decet fideles subditis imperare ; unctio autem sacerdotis alia est, ideo aliam potestatem significat.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5