Text List

Articulus 6

Articulus 6

ARTICULUS VI.

An congregatio habeat claves ?

Tertio queritur, Utrum congregatio habeat claves, ita quod nullus de congregatione ? et hoc precipue queritur propter illum usum clavis, qui est excommunicare, et absolvere.

Videtur autem, quod non : quia

1. Clavis non est nisi ordinis sacramentalis : nulla autem congregatio habet hujusmodi ordinem : ergo nulla congregatio habet claves.

2. Item, Clavem scientiae non potest habere multitudo, ita quod nullus singulariter, nec clavem absolvendi et ligandi in confessione : ergo a simili nec clavem potestatis excommunicandi.

3. Item, Cujus est potestas, illius est actio : ergo cujus non est potestas, ejus non est actio : sed actio non potest esse multitudinis, ita quod nullius : ergo nec potestas.

4. Item, Sicut dicit nova constitutio : Multitudo non potest tota excommunicari, ita quod nullus: sed singuli de multitudine possunt excommunicari, et tunc multitudo erit excommunicata : ergo nec excommunicare potest, ita quod nullus.

ContTRA : 1. Sicut est jurisdictio, ita est instrumentum et potestas jurisdictionis : sed jurisdictic est unius in multos, et multorum in unum, et multorum in multos, ita quod nullius per se : ergo et excommunicationis potestas quae est quasi instrumentum et potestas jurisdictionis spiritualis : ergo multitudo habet pote-. statem excommunicandi, ita quod nullus.

2. Item, Unus est servus multitudinis alicujus, ita quod nullius secundum se : ergo sic potest esse in spiritualibus : er- - go habet multitudo potestatem coercendi per excomimunicationem sibi rebelles.

Responsio. Dicendum, quod multitudo congregationis alicujus quae reducitur ad unum, potest habere spiritualem potestatem jurisdictionis excommunicandi et absolvendi, ita quod nullus dé multitudine illa: et ita concordant civilia. Dicit enim Philosophus in VIII Ethicorum, quod ordinata potestas in duo dividitur : tam in politegiis, id est, in regimine civitatis, quam in ceconomicis, id est, regimine domus. In politegiis quidem dividitur in regnum sive monarchiam quae est principatus unius, et aristocratiam : et dicitur ab &pisto¢ quod est princeps, et xpacocs quod est pofesias: etest potestas plurium simul secundum virtutem imperantium, ita quod nullius : sicut legitur de Romanis, I Machab. vm, 14 et seq., quod cum multa laudabilia facerent, nullus imposuit sibi diadema, sed senatum sequebantur. Tertia autem politegia que dimocratia dicitur, non est politegia, sed corruptio quaedam : et dicitur a time quod est pretium, et xpdcos quod est potestas ; et est principatus multorum divitum nihil habentium juris in principatu, nisi quia divitiis et pretiis excellunt. Est alia autem in ceconomicis gubernatio patris in filiis, similis regno, et gubernatio viri in uxore, vel in uxoribus, sicut in Veteri Testamento, similis aristocratie. Sic ergo possumus dicere, quod in spiritualibus sunt duo genera jurisdictionis, scilicet prime quae est regalis sacerdotii, et secunde multorum simul quibus est cor unum et anima una, quae est sicut aristocratia spiritualis.

Ad primum ergo contra hoc objectum, dicimus, quod. (ut prius dictum est) iste usus clavis plus est jurisdictionis quam ordinis : et ideo ab habente clavem et jurisdictionem in excellentia potestatis potest descendere etiam in non habentem ordinem, habentem tamen jurisdictionem: et si proprie vellemus loqui, talis personalis multitudo habet usum clavis potius quam clavem.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de clavibus poenitentiae : quia ille non sunt nisi secundum actus personales, et in causis quae divisim respiciunt personas, sicut sunt peccata : peccata enim unius non sunt alterius: et sicut dicit nova constitutio, peccata multitudinis nulla sunt omnino, sed jurisdictio multitudinis nonnulla est, sicutjam probatum est, tam in urbanitatibus quam in congregationibus Ecclesia.

Ab aiup dicimus, quod non sequitur : : sicut non est actus, etc., quia actus sunt singularium, sed potestates ex ipsa multitudine causantur. Vel concedatur ratio, et dicatur, quod actus talis excommunicationis vel absolutionis est multitudinis, et non persone alicujus secundum se.

Ad Aliup dicimus, quod rationabilissime est constitutum, quod multitudo non possit excommunicari, quia non peccat multitudo. Et alia ratio est naturalis : quia multitudo bene causat potentiam activam in excellentia, sed numquam defectum et impotentiam sive passionem. Exemplum autem hujus est, quod multitudo potest trahere navem et trahit, et nullus per se de multitudine : non tamen multitudo trahit, nisi quilibet trahat : nec multitudo mentitur, nisi quilibet mentiatur : quia abundantia virtutis in coagendo bene generatur in multitudine, sed non defectus in patiendo : et ideo non sequitur, si potest excommunicare, quod etiam possit excommunicari ;: vel si non potest excommunicari, quod non possit excommunicare.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6