Articulus 7
Articulus 7
An abbatisse et priorisse quibus committuntur regimina mulierum, habeant claves ?
Ab QuarTUM sic objicitur : Videtur, quod abbatisse et priorisse quibus regimina mulierum et quandoque virorum committuntur, habeant claves : quia
1. De usu approbato ab Ecclesia est, quod viri et mulieres faciunt professionem in manibus earum: per professionem autem accipitur jurisdictio in professos : ergo habent jurisdictionem : et vi illius est clavis vel usus clavis, ut dictum est: ergo tales femine habent claves.
2. Item, Sacerdotes sibi profitentes et condegentes cum ipsis suspendunt : ergo jurisdictionem habent : ergo usum clavis vel clavem.
3. Item, Judicum, iv, 4 et seq., Debora prophetissa judicavit Israel. Ergo habuit jurisdictionem : ergo et ali# mulieres habere possunt.
4. Item, Mulieres in potioribus spiritualium communicant quam sint ista : quod patet per Annam, et quasdam alias, que fuerunt prophetisse : ergo possunt etiam in istis communicare.
ContRA : 1. Genes. m, 16: "Sub viri potestate" eris. Ergo mulier non debet esse in principatu : ergo nec habere jurisdictionem : ergo nec claves, nec usus clavium.
2. Item, I ad Corinth. xiv, 34: "Mulieres in Eeclestis taceant : non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse". Ergo cum subditi non sit habere jurisdictionem, videtur, etc,
3. Item, I ad Timoth. i, 12: "Docere muliert non permitto, neque dominari in virum". Et inde ut prius.
Si dicatur, quod loquuntur iste auctoritates de mulieribus viris conjunctis, et non de sanctimonialibus. Contra : Philosophus. dicit, quod corruptio urbanitatis est mulierem solam accipere po-~ iestatem. Ergo multo magis hoc judicatur corruptio in spiritualibus : ergo inulier sola quecumque sit, numgquam debet accipere jurisdictionem.
4. Item, Super illud epistole I ad Timoth. m, 12 : "Docere mulieri non permitio, neque dominari in virum", Glossa dicit : "Aliqua prelatione spirituali, etsi in suo sexu:" ergo non potest habere jurisdictionem super viros, sed super foeminas habere potest.
Responsio. Dicendum, quod mulier nullam habet clavem, nec in foro poenitentia, nec in foro causarum : sed commissam sibi quoad usum tantum aliquem potest gubernare potestatem. Dico autem potestatem commissam, ab ordine vel abbate vel a papa concessam : quia mulier non est proprium subjectum potestatis, sed subjectionis in spiritualibus. Sed tamen ratione, periculi, quia periculosum est viros gubernare foeeminas continua communicatione et cohabitione cum ipsis, ideo committitur ipsis regimen potestatis : et tantum de regimine, quantum potest, sicut precipere secundum regulam vel consuetudines Ecclesie, vel instituere officiales, et injungere quasdam pcoenas pro excessibus : licet poenitentiae non proprie dicantur. Sed nulla clavis vel clavis potest eis committi.
Ad pRimuM ergo dicimus, quod obedientia non promittitur abbatisse ut superiori vel habenti curam animarum : sed per ipsam promittitur abbati, vel Episcopo, vel Paps : et propter periculum cohabitationis permissum est abbatissee recipere. Et hoc mihi videtur, nist auctoritas superioris aliud forte judicaverit : quia in talibus puto standum esse Pontificum et superiorum judicio: sed secundum dicta Sanctorum illud videtur dicendum.
Ad aliud dicendum, quod mulier non suspendit, sed excessus : et est sententia canonis, quando contra constitutionem vel consuetudinem venit a muliere denuntiata.
Ad aliud dicendum, quod Debora judicavit in temporalibus, sed in divinis judicium spectabat ad sacerdotes.
Ad aliud dicendum, quod non est simile : quia prophetia est secundum illuminationes divinas in quibus non est masculus nec femina, sed imago Dei in utroque illustrata. : sed in jurisdictione et potestate non sunt aequales vir et mulier.
On this page