Text List

Articulus 8

Articulus 8

An per clavem jurisdictionis valet aliquis plus una vice ante absolutionem priori excommunicari ? et, An absolutus ab una excommunicatione, sit absolutus ab alia ?

ARTICULUS VIII. An per clavem jurisdictionis valet aliquis plus una vice ante absolutionem priori excommunicari ? et, An absolutus ab una excommunicatione, sit absolutus ab alia ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, in fine : "Ut ea gam valeat uti ad claudendum vel aperiendum."

Hic queruntur quatuor. Primo, Utrum per clavem jurisdictionis in causis valeat aliquis plus una vice ante absolutionem excommunicari ? Secundo, Utrum illa clave potest uti adversus majorem se, vel contra seipsum ? Tertio, Si potest ea uti in alienos, vel in suos subditos tantum ? Quarto, Si nolentem sibi subditum potest absolvere ?

AD PRIMUM sic objicitur : 1. Dicit Origenes: "Quiest extra, non potest magis fieri :" sed excommunicatus est extra: ergo, etc. : ergo sequens excommunicatio nihil operatur in ipso.

2. Item, I ad Corinth. v, 12: "Quid mihi de his qui foris sunt judicare ?" Ergo qui extra est per poenitentiam, non pertinet ampliusad Ecclesiam judicare de ipso: ergo nec excommunicari potest pluries.

3. Item, Interfectus non potest amplius intertici: sed excommunicatus est interfectus gladio spirituali : ergo, etc.

4. Item, Privationes non recipiunt magis et minus: tam enim cecus est una cecitate quam duabus vel tribus : nec una cecitate cecus, potest etiam alia cecitate esse cecus : cum igitur excommunicatio non sit nisi privatio communionis, non potest aliquis plus excommunicari quam semel,

Sed contra hoc est totus usus Ecclesia militantis. Pluribus enim de causis aljquis pluries excommunicatur, Sed Ee-° clesia universalis non errat. Ergo aliquis potest pluries excommunicari.

Item queritur ulterius, Utrum absolutus ab una excommunicatione, sit eo ipso etiam absolutus ab alia, si pluribus excommunicationibus excommunicatus fuerit ?

Et videtur, quod non : quia causa pro qua excomiunicatur, non dependet a causa : ergo nec excommunicatio ab excommunicatione : ergo nec absolutio ab absolutione : ergo absolutus ab una, non est absolutus ab alia.

Sed CONTRA : 1. Tantum est extra communionem per unam, sicut per plures: ergo nihil valet ei absolutio ab una sine alia : sed nihil facit Ecclesia quod non valet : ergo Ecclesia non absolvit eum ab una sine alia.

2. Item, Non. absolvitur ab excommunicatione nisi absolvatur a peccato : sed a peccato uno non absolvitur nisi ab omnibus absolvatur : ergo, etc.

Responsio. Dicendum, quod excommunicatus una excommunicatione, potest etiam alia excommunicari duabus de causis. Una est, quod licet privationes in se non multiplicentur in eadem specie, nec intendantur et remittantur : tamen in suis causis multiplicantur, et intenduntur, et remittuntur. Unde una cecitate caecus, potest esse cecus pluribus de causis ; et quanto causae sunt plures et fortiores, tanto longior est a visu : et una causa potest solvi sine alia. Et sic excommunicatio magis elongat : quia est pluribus causis multiplicata et fortioribus. Alia causa est : quia duo sunt effectus vel potius defectus excommunicationis: unus est ejicere, alius est extra retinere. Quantum ad primum, licet non crescat pluries facta excommunicatio, tamen causa crescit quantum ad secundum.

Ad primum ergo patet solutio per predicta quia magis potest retineri extra, licet non plus extra fieri.

Ad aliud dicendum, quod loquitur Apostolus de illis qui numquam per susceptionem fidei et sacramentorum fuerunt intus : et illinon possunt excommunicari nisi in casu, scilicet si forefaciunt illis qui sunt intus: et illa excommunicatio tunc non facit talem extra, sed interiores retrahit a conversatione et a communione sua in actibus legitiniis.

Ad aliud dicimus, quod excommunicatus non omnino interfectus est quantum ad Ecclesiam militantem, sed traditus est diabolo vexandus : et ideo amplius potest vulnerari.

Ad aliud patet solutio per principium istius solutionis,.

Ad id quod queritur, dicimus quod potest absolvi ab una excommunicatione, ita quod non ab alia.

Ad objectum contra, dicimus quod valet ei absolutio ab una: quia jam paucioribus vinculis et causis retinetur extra : et ideo facilius patet ci reditus ad communionem.

Ad aliud dicimus, quod non est simile : quia etiam sine peccato potest aliquis excommunicari. Unde cum excommunicatio fiat secundum. forum Ecclesia militantis, et remissio peccatorum secundum misericordiam Dei qui regnat in Ecclesia triumphante: non est verum, quod excommunicatio non absolvatur nisi peccato remisso : imo potius peccato remisso per contritionem, adhuc potest remanere excommunicatio, et remissa excommunicatione per absolutionem, adhuc potest manere peccalum quoad Deum. Unde illa objectio fundatur super falsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 8