Text List

Articulus 10

Articulus 10

An aliquis clave jurisdictionis potest uti in subditos alienos ?

ARTICULUS X. An aliquis clave jurisdictionis potest uti in subditos alienos ?

Tertio queritur, Utrum potest ea uti in alienos subditos ?

Videtur, quod sic : quia 1. Dioecesanus potest ratione delicti, etiam non sibi subditos excommunicare et absolvere, sicut dicit Decretalis: ergo et sacerdos.

2. Item, Legatus in transitu etiam illos qui non sunt de legatione sua absolvit : ergo parochianus et Episcopus potest si- | militer facere.

3. Item, Matth. xv, 24, ubi dicit Christus: "Non sum missus", etc., tamen salvavit alienigenam : ergo, etc.

Item, Per Samaritanam quae non erat de Israel, probatur idem.

SED CONTRA : 1. Dicit Constitutio,quod nullus mittat falcem in messem alienam: sed aliena messis, alienus est subditus : ergo non licet ei alienum excommunicare vel absolvere.

2. Item, Multa sunt decreta, quod Fee scopis AEgypti subditi sunt AEgyptii : Episcopis Thracie, Ecclesia Thracia : ot quod non liceat subditum alterius alteri Episcopo ordinare vel recipere : ergo non excommunicare potest eum vel. absolvere.

Responsio. Dicendum, quod nullus potest jurisdictionem suam ultra: quam sibi a suo superiori permissum est in alienum subditum extendere excommunicando vel absolvendo, vel etiam in penitentia absolvendo, nisi eo modo quo supra dictum est ?.

Ad PRIMUM dicimus, quod ratione delicti ex constitutione Papali efficitur quis alterius fori : ethoc factum est in poenam: unde in aliis casibus non potest fieri.

Ad aliud dicimus, quod non est simile de Legatis et aliis: Legatus enim Apostolice sedis, debet habere reverentiam : et ideo patitur Papa ut his per quos transit, beneficium impendat, ut devotiores sint ad honorem sibi exhibendum : secus autem est in aliis Episcopis et plebanis : et ideo talia facere non possunt.

Ad aliud dicendum, quod loco Christi in terris non est nisi unus Papa: et ille potest facere in omnibus - sed alii in partem sollicitudinis vocati sunt, et ideo non licet eis extendere jurisdictionem ultra quam permissum est eis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10