Text List

Articulus 11

Articulus 11

An Episcopus potest absolvere nolentem ?

ARTICULUS XI. An Episcopus potest absolvere nolentem ?

Quarto queritur, Si nolentem subditum potest absolvere Episcopus vel sacerdos?

Videtur, quod sic : quia 1. Dicit Augustinus, quod "multa bona prestantur invitis :" sed summum bonorum in via est absolutio ab excommunicatione : ergo haec potest prestari etiam invito subdito.

2. Item, Pater carnalis multa facit circa filium, invito filio: sed sacerdos vel Episcopus, est pater spiritualis: ergo a simili, etc.

3. Item, Excommunicari potest invitus : cum igitur Ecclesia potentior sit in

beneficiis, quam in penis, potest absolvi invitus.

SED CONTRA : Quodcumque solveris super terram erit solutum etin celis': et si non est solutum in celis, non erit solutum in terris: sed nullus dissentiens absolutioni, absolvitur in ccelis: ergo nec in terris potest absolvi.

Resronsio. Dicendum, quod aliquis a vinculo excommunicationis absolvi pot-, est etiam invitus, sed non a vinculo peccatorum in confessione.

Er ap objectum contra, dicimus quod: hoc intelligitur de absolutione quae fit in foro confessionis a peccatis, et non de illa que fit in foro causarum et jurisdictionis ab éxcommunicatione. Vel dicatur, quod etiam a.Deo reputatur absolutus ab excommunicatione, licet non reputatur absolutus a peccato : et tunc haec est falsa, que destruit consequens: sed non est absolutus in ceelo, id est, coram Deo.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 11