Articulus 17
Articulus 17
An fraterna correctio sit bene diffinita a Magistro ?
Queritur nunc de hoc quod dicit, ibi, E, "Qualem autem oporteat esse qui aliorum judex constituitur, etc."
Gratia hujus, quia correctio pertinet ad judices, queremus de correctione fraterna sex, scilicet, Quid sit ? Secundo, Cujus sit ? Tertio, Utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ? Quarto, Utrum sit omnium in omnes, vel in quosdam tantum ? Quinto, Quo ordine fieri debet ? Sexto, In quo differt a correctione judiciaria ?
1. Admonitio fratris de emendatione delicti ex fraterna charitate procedens : sed cum admonitio sit obliti, et peecans in actu non peccet ex obhivione, male ibi ponitur admonitio.
2. Item, Admonitio non sonat in accusationem aliquam : sed: corrigens fratrem, aliquando accusat coram judice : ergo ut prius.
3. Item, Matth. xvm, 15 : "Si peecaverit in te frater tuus, vade et corripe", etc. Corripiendo autem sonat in quamdam asperitatem et increpationem per verba : sed non admonitio : ergo fraterna correctio quae correptio a Domino dicitur, male diffinitur per admonitionem.
4. Item, Queritur de hoc quod dicit, "De emendatione delicti." Possum enim corripere fratrem non tantum de delicto perpetrato, sed etiam de signo delicti perpétrandi, ut caveat : ergo male dicitur, "De emendatione delicti."
5. Item, Objicitur de hoc quod dicit, "Ex fraterna charitate procedens." Quia secundum hoc non corriperet, nisi qui haberet charitatem : cum tamen hoc non oporteat, ut infra patebit.
Responsio. Diffinitio haec optima est. Admonitio enim est in spiritu lenitatis correctio : ut videatur potius admonendo quam exasperando corrigere.
AD PRiMUM ergo dicimus, quod omnis peccans excidit ab intellectu, ut dicit Aristoteles, et sequitur partem rationalis concupiscentia, precipue quantum ad judicium superioris partis rationalis et synderesis, quod semper est rectum : et quantum ad hoc dicitur hic admonitio ad reversionem ad lucem intellectus, qui regit viam juris et non errat : et hoc mo-— do dicitur, Isa. xtv1, 8: Redile, prevaricatores, ad cor.
Ad ALiup dicendum, quod generaliter correctio fit propter hujusmodi admonitionem fratris : et si evigilat, bonum est corrigenti : si non, tunc primo locum habet accusatio, et ideo accusatio actus est consequens correctionem, et debetur confirmato in malo qui difficulter corrigitur : etideo primus et essentialis actus est admonitio, et per illum diffinitur,
Ad aliud dicimus, quod admonitio prout hic sumitur modo predictv, aliquam habet in se correctionem : quia ostendit malum cum increpatione moderata, eo quod excidit a regimine intelle-- ctus : hoc enim hic sonat admonitzo.
On this page