Text List

Articulus 18

Articulus 18

An ille qui debet corrigere, debet esse irreprehensibilis ?

ARTICULUS XVIII. An ille qui debet corrigere, debet esse irreprehensibilis ?

Secundo queritur, Cujus sit corrigere fraterna correctione, sive verius, qualis sit qui corrigit vel corrigere debet?

Inducuntur autem multe auctoritates in Littera : sed 1. Insuper,quod debeat non esse reprehensibilis, videtur dicere Gregorius in Pastorali : "Nemo in Ecclesia amplius nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem habet dignitatis. Hunc quippe delinquentem nemo corrigere presumit : et in exemplum culpa vehementer extenditur, cum’ pro reverentia ordinis peccator honoratur." Ergo videtur, quod peccat mortaliter, qui non correctus alios corrigendi accipit officium.

2. Item, Matth. vu, 5 : Eyice primum trabem, etc.

3. Item, Glossa, ibidem : "Impossibile est, quod festucam demat, qui trabem gestat :" tenetur autem festucam demere, qui corrigendi habet officium ergo ut prius.

4. Item, Alia Glossa, ibidem : "Moderatio judicii est, ut preeventus majoribus, non judicet alios in minoribus vel equalibus."

5. ltem, Ibidem : "Qua mente mederi preparat, qui.vulnus in facie portat ?"

6. Item, IT Regum, vu, 5: Numquid tu edificabis mihi domum ? Ibi Gregorius : "Manus sordidas tergere non valet, qui lutum retinet."

7. Item, Joan. vin, 7: Qui sine peccato est vestrum, etc., Glossa : "Prius sint justi, et postea ream, etc."

8. Item, Super illud Apostoli, ad Roman. u, 2: "Judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt", Glossa: "Qui talia agunt, de quibus alios reprehendunt."

9. Item, Dicit Philosophus: "Rectum est judex sui et obliqui."

10. Praeterea, Contra ordinem nature peccat, qui rectus ipse non est, et alios per correctionem rectificat : ergo, etc.

11. Item, Omnis corrigens in quantum hujusmodi, est ut judex correcti : sed dicit Philosophusin V Ethicorum, qued ad judicem confugiunt ut ad justum animatum : ergo judicans tenetur esse justus : alias non debet esse judex nec corrigere, quia corrigens est judex, secundum hoc quod corrigit.

12. Item, Omnis corrigens, corrigit ad normam aliquam vel regulam : perversus non congruit regule : ergo non debet corrigere.

13. Item, Si corrigit perversus, ex hoc proveniunt contentiones : quia correctus potest et sibi objicere similia, et ex objectione similium perturbatio provenit et contentio. Cum igitur illa evitanda sint, perversus non debet corrigere aliquem.

SED CONTRA : 1. Ad Philip. 1, 18: "Sive per occasionem, siveper veriiatem Christus annuntiatur", etc. : sed quodammodo annuntiatur Christus, quando proximus in Christo corrigitur : ergo sive fiat per occasio— nem, sive per veritatem, in hoc est gaudendum : sed nullo modo est gaudendum de malo : ergo non est malum : ergo non peccat qui corrigit.

2. Item, Matth. xvi, 15 : "Si peccaverit in te frater tuus", etc., Glossa : "Ita peccat qui videt fratrem peccare et tacet, sicut qui pcenitenti non indulget." Ergo si aliquis peccator videt hoc, peccat si tacet : ergo corripere tenetur, et non est malum si corripit.

3. Item, Melior est eleemosyna spiritualis, quam corporalis : et aliquis in mortali existens non prohibetur a datione eleemosyne corporalis : ergo nec debet prohiberi a datione eleemosyne spiritualis : sed spiritualis eleemosyna est corre— ctio delinquentis : ergo, etc.

4. Item, Sit aliquis videns fieri mala, et sicorrigat ea, dimitti propter illum: videtur tunc, quod perplexus sit. Si enim non corrigit, culpabilis erit: quia qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur: iste autem occasionem damni dat, qui prohibere potuit et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

Item, Si corripiens sit in simili vel pejori, peccavit : ergo est perplexus.

Item, Fecisse dicitur qui prohibere potuit, et non prohibuit : et ex hoc sequitur idem.

3. Item, Adhuc videtur esse perplexus. Ponatur enim, quod corrigendi habeat officium, utpote curam habens animarum, ille tenetur corrigere, et non facit: ergo peccat.

Item, Ille est in simili: ergo si ille corrigit, ipse peccat: ergo est perplexus : sed nullus dicitur esse perplexus: ergo iste potest corrigere etiam in simili existens.

Responsio. Dicendum, quod corrigens alium, non debet esse in simili notorio vel majori existens: et si sit in notorio,. non tenetur corrigere, nisi forte per modum precum, hoc modo: Rogo te ne per meum exemplum pecces : sed si non vult acquiescere, non potest eum judicare, nisi cum mortali peccato, nec etiam judici per modum accusantis denuntiare : et secundum hoc concedimus auctoritates et rationes primo inductas.

AD 1p ergo quod contra objicitur, dicendum, quod Apostolo placuit res facta : sed tamen actio secundum quod procedit ab agente, non placuit ei: et est simile de passione Christi, quae secundum se gratiosa fuit, et tamen actio displicuit. Ita hoc opus operatum bonum fuit: sed actio ex parte agentis fuit mala.

Ad aliud dicendum, quod in peccato existens, si videt et potest prohibere per modum precum, faciat: sed si est in notorio crimine simili, vel quali alterius speciei, judicare non tenetur: quia scandalizaret, et non -proficeret, nisi quod suscitaret contra se indignationem.

Ad aliud dicendum, quod non est simile: quia eleemosyne corporali non est conjunctum scandalum, eo quod cum benevolentia recipitur: sed correctio suscipitur cum asperitate, et denuntiatio sequitur eam, si non emendat: et ideo scandalum habet adjunctum.

Ad aliud dicimus, quod nullus perplexus est: quia in posse suo est, quod corrigat vitam: et tunc corrigat etiam alium. In secundo autem aut cedat officio corfigendi, aut in melius mutet mores: et tunc non obstat, quod faciat. .

Dixi autem, In notorio : quia si occultum esset peccatum ejus, faciem haberet corrigendi et deberet: quia nihil posset ei objici.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18