Text List

Articulus 19

Articulus 19

An omnes teneamur ad fraternam correctionem ?

ARTICULUS XIX. An omnes teneamur ad fraternam correctionem ?

Tertio queritur, Utrum omnes tenentur ad correctionem fraternam ?

Quod videtur ex Glossa super Mat- - theum, xvi, 15, supra dicta: 1. Omnes enim aequaliter, majores et minores, viri et femine, religiosi et saculares, et hujusmodi, tenentur indulgere proximo peccanti: ergo a simili ad cor-. rectionem fraternam tenentur.

2. Item, Omnes tenentur ad eleemosynam pro loco et tempore: sed eleemosyna spiritualis est corrigere delinquentem: ergo, etc.

3. Item, Hoc videtur esse forma pracepti, quod ita dicit: "Si peccaverit in te frater tuus", etc. Sed nomine fratris ibi intelligitur omnis proximus: ergo etiam ex parte corripientis omnis homo supponitur.

4. Item, Ab omni homine debeo velle corripi si peccavero: ergo cum quilibet debeat facere alteri, quod sibi velit fieri, omnis homo debet corripere delinquen-’ tem.

Sed CONTRA: 1. Dominus dixit hoc soli Petro : Petrus | autem prelatus est aliorum: ergo ex forma precepti ad hoc non obligantur nisi prelati.

2. Item, Curam impendit qui corrigit: sed curam non habet nisi-prelatus : ergo, etc.

3. Item, I ad Timoth. v. 20, Apostolus loquitur soli Prelato, dicens : Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Ergo ut. prius. 6

4. Item, Hieronymus: "Sacerdotes studeant illud Evangelicum implere, Si peccaverit in te, etc. Quae est enim mise- ricordia uni parcere, et omnes in discrimen adducere? Polluitur populus ex uno peccatore, sicut ex una morbida ove universus grex." Ergo ad hoc non tenentur nisi soli sacerdotes.

3. Item, Ejusdem est corripere et correctum punire poenitentia condigna: sed Prelati tantum est poenitentiam condignam correcto dare: ergo, etc.

Responsio. Dicendum, quod ex officio non tenentur nisi preelati: sed ex charitate omnis homo tenetur corripere fratrem delinquentem, et custodire eum a peccato.Unde Augustinus in Regula: "Si hoc ipsum facere eum videritis, statim admonete, ne male ceepta progrediantur, sed de proximo corrigatur. Si frater tuus vulnus habetin corde, etc." Hoc ergo modo concedimus prima objecta.

Ad id quod objicitur contra, est una solutio ad omnia, scilicet quod prelati plus aliis tenentur: quia ex charitate et auctoritate et officio: et ideo eis specialiter dicitur.

Ad uLtimum dicendum, quod non est generaliter verum quod dicit : quia corrigens communiter non tenetur, nisi ad simplicem denuntiationem, si ille eum non audierit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19