Text List

Articulus 20

Articulus 20

An correctio fraterna sit omnium in omnes ?

ARTICULUS XX. An correctio fraterna sit omnium in omnes ?

Quarto queritur, Utrum sit omnium in omnes ?

Quod videtur: quia : 1. Super illud : Si peccaverit in, te, etc. dicit Glossa: "ld est, te solo sciente." Sed hoc potest facere quilibet respectu cujuslibet: ergo quilibet tenetur corripere alterum.

2. Item, Nomine fratris intelligitur quilibet homo: sed in forma precepti utitur Dominus nomine fratris: ergo ut prius.

3. Item, Omni homini tenemur velle bonum, et custodire eum a peccato, quantum possumus : sed correctio fraterna custodit a peccato: ergo ut prius.

Sed contra : . 1. Ad Hebr. xir, 20: "Si bestia tetigerit montem, lapidabitur". Et exponitur, Si subditus tangat manu correctionis Praelatum, increpatur.

2. Item, Dionysius increpat Demophilum monachum, qui corripuit sacerdotem, eo quod immundum duxit in Ecclesiam. Ergo monachus ille male fecit corripiendo sacerdotem.

3. Item, Maria percussa est lepra, eo quod murmurasset contra Moysen fratrem suum '. Ergo male fecit corripiendo.

4. Item, Gregorius in Pastorali, ut supra habitum est: "Hune quippe delin— guentem nemo corripere presumit." Ergo presumptio est corripere talem : et presumptio est peccatum: ergo peccatum est corripere Prelatum.

Responsio. Dicendum, quod omnis homo omnem hominem cum reverentia et mansuetudine tenetur admonere et corripere de delicto, sed non ulterius denuntiare potest si est inobediens. Quia si Prelatus supremus est, non habet judicem. Sic ergo concedimus prima partem disguiationis.

Ad id quod contra objicitur, est solutio una, quod hoc intelligitur de illis qui ex auctoritate quadam presumpta jam non admonere, sed vi quadam coactiva per jurisdictionem quam non habent, cogere ad correctionem volunt. Et per hoc patet solutio ad omnia.

Nota tamen, quod secundum discretionem sapientium moderamen est habendum, respiciendo ad quatuor, scilicet quantitatem culpe delinquentis, et spem emendationis, et statum persone quae admonetur, et zelum qui movet corripientem. Si enim culpa levis sit, et timetur quod turbatio gravior sequetur, non tenetur corripere: quia pejus suscitatur.

Item, Si probabiliter desperatur de emenda, non tenetur corripere, quia nihil faceret, nisi provocaret ad pejus.

Item, Adhuc si status persone altus est, cum reverentia et excusatione delicti debet potius admonere quam corripere, et rogare potius quam increpare.

Quarto, Si videt se ex rancore vel invidia moveri, vel aliqua alia radice, tunc non debet facere: quia tales cito prorumpunt in verba contumeliz: et tunc ex minori malo factum est majus malum : et haec distinctio optima est.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20