Articulus 21
Articulus 21
An in correctione fraterna servandus sit ordo aliquis ?
Videtur enim, quod ordo determinetur, Matth. xvim, 15 et seq.: "Corripe eum inter te, et ipsum solum... Si te non audierit, adhibe tecum unum vel duos... Quod sinon audierit eos, dic Ecclesiz."
Videtur autem,quod iste ordo non potest observari. 1. Per hoc enim, quod procedit, patet quod intelligitur de peccato occulto, quia procedit : Si peccaverit in te frater tuwus. Et dicit Glossa, "Te solo sciente." Cum igitur adhibet secum unum vel duos, aut adhibet eos quibus notum est peccatum fratris, aut quibus ignotum est. Siprimo modo: ergo non solus scivit, quod est contra Glossam. Si secundo modo: tunc erit proditor criminis fratris, quod non est faciendum: ergo talis ordo non est observandus.
Si dicas, quod intelligitur de his qui possunt prodesse, et non obesse. Queritur, qui sunt illi ? aut enim sunt Prelati qui corrigendi habent potestatem, aut sunt - de sociis inferioribus Siprimo modo: tunc statim coram Prelato denuntiaret fratrem, et competeret illi testimonium. Et Prelatus etiam non potest esse testis in causa in qua est judex. Sed in Evangelio dicitur: . "In ore duorum vel trium testium stat omne verbum". Ergo non potest intelligi de Prelatis. Si autem de sociis intelligitur. Contra : Illi in nullo possunt prodesse, sed obesse possunt diffamando: ergo non sunt assumendi. Quod autem non possunt prodesse, patet : quia corrigendi non habent potestatem.
2. Praeterea, Quando ille adhibet secum unum vel duos: ponamus, quod ille neget coram illis: tunc quid faciendum est illi quo sciente peccavit ? Non enim potest nuntiare Ecclesiae, quia non habet probationem coram Ecclesia, et Ecclesia non credet ei, sed potius puniet eum qui diffamavit fratrem.
3. Item, Videtur quod insufficiens est testimonium unius: quia, Deuter. xix, 15, dicitur: "In ore duorum aut trium testium stabit omne verbum. Ergo male dicit: Adhibe tecum unum vel duos."
Et videtur, quod sic: quia Christus non determinat nisi unum: ergo ad omnem hominem iste ordo est servandus.
Contra : 1. Ponatur, quod Praelatus peccet, ille non potest denuntiari Ecclesia: quia et scandalum esset, et non esset coram quo denuntiaretur : quia coram seipso nullus potest denuntiari. ,
Item, Ille per excommunicationem non , potest cogi sicut et ethnicus et publicanus: quia non potest excommunicare nisi habens jurisdictionem: et ipse qui excommunicandus est, est ille qui habet jurisdictionem : cum ergo nullus seipsum possit excommunicare, ille ordo servari non potest.
2. Item, Videtur, quod Dominus in Juda hune ordinem non servavit : quia non primo corripuit ipsum inter se et ipsum solum, nec postea adhibuitsecum unum vel duos, sed statim Ecclesie discipulorum nuntiavit : ergo exemplo ejus forma predicta ulterius non est observanda.
3. Item, Hoc autem videtur precipue ex facto Petri, Act.v, 1 et seq., qui Ananiam et Saphiram non primo solos corripuit, nec postea coram alio vel duobus admonuit, sed statim excommunicavit : ergo ipse hoc exemplo Domini didicit: ergo et nos debemus ita facere, et statim in communi proferre, ut detur sententia.
Et dicimus ad primum quesitum, quod intelligitur de occulto : quia de manifesto aliam formam precipit Apostolus, I ad Timoth. v, 20: "Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant."
Ad Hoc quod contra objicitur, dicendum quod assumendi sunt quibus non est notum, sed notificatum per ipsum scientem, vel eum qui fecit, quod melius est, si induci potest: et tamen non erit crimen proditum : quia prodesse possunt, et non obesse: prodesse autem possunt orando et monendo et portando cum ipso pecenitentiam, et consolando peenitentem. Et dicimus, quod sunt sumendi de numero sociorum.
Et quod objicitur, non est verum : quia in fratre intelligitur nomen diligen~ tis et custodientis honorem et famam fratris: unde tales assumendi sunt de quorum vita et conversione presumitur, quod onus secum portabunt, et non diffamabunt crimen, cum desiderent correctionem et non infamationem.
Ad Hoc quod ponit, quod ille neget coram illis et occultet, dicendum quod tunc non restat nisi orare et gemere ad Deum pro ipso : quia tune incorrigibilem se esse demonstrat. Et observandum est caute, utrum alia vice faciat coram aliquibus qui possint contra eum testificari : et si potest haberi testimonium alicujus, est puniendus : si autem non inveniatur opportunitas contra eum, tunc nihil restat nisi orare pro ipso. Sed Dominus loquitur in casu in quo coram testibus recognoscit, vel alio consimili actu manifestat peccatum suum, ut possit produci ad lucem.
Ad aliud dicimus, quod in denuntiatione fraterna sufficit testimonium unius viri approbati, non ut condemnetur reus, sed ut custodia sibi adhibeatur a Prelato : quia si duo testes faciunt plenam fidem, unus facit presumptionem contra accusatum : ita ut adhibeatur ei custodia ne amplius talem habeat libertatem sicut prius habuit : et hoc sufficit “ad emendationem delicti : et Dominus in Evangelio nihil aliud intendit, quia ipse non delectatur in penis, sedin poenitentia peccantis, et correctione delictorum.
Ad aliud dicunt quidam perilti in jure, quod Prelatus non debeat corrigi fraterna correctione de peccato preterito, sed de futuro admoneri ne de cetero contingat. Sed haec solutio nulla est: quia et Evangelium Matthei, xvur, 15, loquitur de preterito peccato, et non de futuro. Ideo alii dixerunt, quod correctio fraterna est inter aequales: sed non extenditur ad Prelatos. Et hoc precipue per illud Gregorii supra dictum : "Hunc quippe delinquentem nemo arguere presumit, etc." Sed contra hoc iterum est Evangelium : quia nullum excipit. Ideo cum quibusdam aliis dicimus,’ quod ad omnes extendatur : sed ad omnes Prelatos est admonitio denuntiationis non procedens. In aliis autem potest procedere in denuntiationem: et hoc supra dictum est et responsum ad auctoritatem Gregorii.
Ad aliud quod objicitur de Domino et Juda, dicendum quod in factis, Domini multa sunt quae servare non debemus, sed admirari: ipse enim omnium scibilium etiam contingentium habuit scientiam : et scivit quis eum solus, vel cum alio uno, vel duobus, esset traditurus : quod nos imitari non possumus. Quod ergo in Juda hoc non observavit, patet quod haec dicta est, causa fuit. Et cum jam patuit, hoc non est a nobis observandum : quia de quolibet praesumere debemus corrigibilitatem, nisi ipse contrarium exhibeat in seipso spius admonitus.
Ad Hoc quod de facto Petri objicitur, dicendum quod peccatum suum forte pu-— blicum fuit. Vel melius dicendum, quod in communitate peccavit, et interrogatus coram communi capitulo monitus est: _ et ideo ad terrorem omnium aliorum punitus est publice. Qui modus adhuc in religionibus observandus est: quia si in occulto corrigerentur quae ad notitiam plurium: veniunt, cito dissolveretur religionis disciplina.
On this page