Articulus 22
Articulus 22
Quomodo differat correctio fraterna a correctione fudicis ?
Videtur autem, quod in nullo : quia in Evangelio dicitur, quod testes adhibeantur, et Ecclesia denuntietur :-per quod intelligitur accusatio : et quod a communioneé prescindatur per sententiam,et sit sicut ethnicus et publicanus : et haec omnia sunt in correctione judicis : ergo in nullo videtur differre correctio fraterna a correctione judicis.
SEp IN conTRARIUM hujus est : quia fra- ter in fratrem coactivam non habet: correctionem, ut dicitur in X Ethicorum, sicut neque pater in filium. Judex autem in eum quem judicat per legem, habet coactivam correctionem. Ergo haec non. est illa.
Ad pPRiMuM autem dicendum, quod quandoque ex fraterna correctione potest fieri judiciaria, ut patet ex supra disputatis : sed tamen haec non est illa : ut dicit Philosophus, quod pater non est cogit fillum: sed tamen contumacem, siperlegem etiam secundum Philosophum denuntiat judici, tune ille cogit eum.
On this page