Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quid sit ignis purgatori, an corporeus, vel spiritualis ?

ARTICULUS V. Quid sit ignis purgatori, an corporeus, vel spiritualis ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium: "Prius purgandus est igne purgationis, etc."

Queruntur autem hic in principio duo de igne purgatorio, scilicet quid sit in re, et ubi sit secundum locum ?

Ad primum horum sic proceditur : 1. Ignis corporis est nomen : ergo videtur, quod ignis corporeus sit ignis purgatoril.

2. Praeterea, Multi sancti dicunt quod ignis inferni corporeus est : ergo et ignis purgatorii, ut videtur. .

3. Item, Gregorius ? "Ignis gehenne corporalis est, qui corporaliter malos exurit."

4. Item, Augustinus : "Cur non dicamus quamvis miris, veris tamen modis etiam spiritus incorporeos posse poena corporalis ignis affligi, si spiritus hominum quamvis incorporei, potuerunt includi corporalibus membris *?"

5. Item, Augustinus: "Gehenna quae stagnum ignis et sulphuris dicta est, corporeus ignis erit." Ex his colligitur, quod sit ignis corporeus crucians animas. Cum igitur una ratio sit de igne inferni, et purgatorii, videtur quod ignis purgatorii sit corporeus.

6. Praeterea, Si dicatur, quod sit incorporeus, videtur sequi inconveniens. Dicit enim Aristoteles, et probat in quarto Ethicorum, quod delectatio omnino spiritualis, non habet contrarium, nec est medicina: sed delectatio futura est omnino spiritualis : ergo non habet con- trarium : ergo non habet aliquid contrarium agens ad tristitiam : si igitur ignis ille sit tantum spiritualis, non aget ad contristationem : et tunc ibi puniti non contristarentur : et hoc est falsum.

7. Adhuc, Spiritualia pure separata sunt a motu et-a materia: sed omnis contrarietas est cum motu et materia : ergo in spiritualibus non est contrarietas: ergo nec actio’ contrarietatis alicujus: sed omnis poena est. ex agente contrario :.ergo in talibus nulla est pena. Si ergo detur, quod sit ignis pure spiritualis, videtur quod nullo modo sit afflictivus : et hoc heresis est : ergo ne~ cessé est eum ponere corporalem.

8. Adhuc, Nulla substantia in quantum hujusmodi, transmutabilis est, ut dicit Aristoteles, dans exemplum etiam in igne. qui nec agit nec transmutat aliquid in quantum substantia est : si igilur agit et transmutat, hoc erit ab aliqua qualitate ipsius substantiae : ergo agens transmutando est substantia disposita qualitate : constat autem, quod non omnis qualitas agit, sed physica solum, ut dicunt omnes Philosophi: ergo necessarium est, quod habeat qualitatem physicam.

Item, Nec omnis qualitas physica agit: sed contingit contrarium activum esse : ergo. necesse est talem contrarietatem habere: omnis autem talis substantia est corporea: igitur transmutans et agens omne corporeum est: sed ignis purgatoril agit transmutando et puniendo : non enim est poena nisi per immutationem patientis: ergo videtur, quod ignis purgatorii sit corporeus.

Sed st hoc dicatur objicitur in contrarium primo per auctoritates, et postea per rationes.

1. Dicit enim Gregorius in Moralibus : "Ignis corporeus ut esse ignis valeat, corporis indiget fomentis : qui cum necesse sit ut servetur, per congesta ligna procul dubio nutritur : nec valet nisi suc~ census esse et refotus subsistere. Econtra. autem ignis gehenne cum sit incorpo-~' reus, in semetipso reprobos corporaliter: exurit, nec studio humano succenditur, nec lignis nutritur: sed semel creatus, durat inexstinguibilis, et successione non indiget, nec ardore caret '." Ex hoc expresse habetur, quod nec corporalis est, nec ad modum corporei fovetur et nutritur,

2. Item, In-eodem: "Si stridores dentium et fletus oculorum spiritualiter accipiamus, flammas quoque tormentorum in ipsis non corporales, sed spiritua~ les credere debemus."

3. Item, Augustinus in libro XXI de Civitate Dei, dicit talem fuisse illam. flamroam.in qua dives. cruciabatur, quales. oculi quos levavit, quando Lazarum yi-. dit, qualis lingua cui humorem desideravit infundi, qualis digitus Lazari de quo fieri id postulavit : sed constat, quod membra illa non fuerunt corporalia, sed spiritualia : ergo videtur, quod nec flamma fuit corporalis : ergo nec ignis purgatorii, ut videtur.

3. Item, Damascenus in ultimo - capitulo librisui : "Ignis autem iste non est corporeus,sed qualis utique Deus novits."

5. Per rationem autem objicitur sic : Omne agens et patiens cum transmutatione conveniunt in materia, ut dicit Boetius in libro de Duabus naturis in una persona Christi - sed ignis purgatorii et anima purganda se habent sicut agens et patiens secundum transmutatum : ergo communicant in materia : sed anima aut non est de materia, aut non est de materia corporali: ergo videtur, quod ignis ille aut non sit de materia, aut non sit de materia corporali : ergo” non est corporeus.

6. Adhuc, Auctor libri Sex principiorum dicit, quod impossibile est non corpus a corpore moveri: sed anima non est corpus: ergo non movetur a corpore : sed movetur et transmutatur ab igne purgatorio : ergo ignis purgatorius non est corpus: ergo nec corporeus: quia constat, quod sine quantitate est ignis ille quicumque sit.

Heec autem usque ad iractatum de resurrectione pro objectis sufficiant : quia ibi de hoc querendi iterum erit locus.

Responsio. Omnes sancti disputantes de ista questione dicunt, quod ea quae dicunt, volunt accipi sine supercilio assertionis sue. Ita etiam ego dico qualis sit ignis purgatorii, non arbitror quemquam scire, nisi cui Deus revelavit. Utrum autem sit, pertinebit ad sequentem distinctionem inquirere.

De hoc autem quod hic quesitum est, dicendum videtur, quod sit corporeus. Et puto, quod quicumque attendit subtiliter inconvenientia ad quae dicunt rationes primo inducte, vix inclinabitur in aliam opinionem, nisi quod est corporeus. Nisi forte, quod absit, aliquis in heresim quorumdam Philosophorum laberetur, ut diceret omnia quae de locis poenarum et poenis scripta sunt, omnino frivola et vana esse. Consentiendo igitur rationibus primo inductis; dico quod corporeus est.

Ad id quod contra objicitur, dicendum quod distinguitur inter primum affligens, et proximum affligens: primum enim affligens spiritualem substantiam sive in corpore Sive extra corpus, corporeum est : sed proximum affligens est spirituale. Ut autem hoc melius intelligatur, ponamus exemplum: incisio enim vulnerate manus, corporalis est, et patitur corpus, et compatitur anima. Primum quidem affligens utriusque horum est gladius: sed cnm anima patiatur a passione corporis, constat quod id quod facit motum in affectu tristitia in anima, similitudo vulneris est apprehensa ut contraria conjuncto : secundum autem quod talis simili- tudo est in anima, spiritualis est: et ita proximum affligens animam est spirituale. Ita dico in purgatorio, quod primum affligens est ignis corporeus, habens vim affligendi spiritum ex eo quod est instrumentum divine justitia vindicantis iniquitatem. Et proximum affligens est similitudo ignis recepta ab animabus punitis, prout est imstrumentum justitie vindicantis peccatum, cui ipsa anima pro voluntate se subdidit. Hoc autem in traclatu de resurrectione magis discutietur. Hee autem videtur esse senténtia Gregorii in libro quarto Dialogorum ubi sic dicit : "Hoc est eis in igne ardere, quod est ignem videre, trahentes ab ignibus penam, non dantesignibus vitam !."

Dicendum ergo ad primum, quod Gregorius loquitur de immediate affligente, et non de affligente primo: et eodem modo ad omnes sequentes auctoritates dicendum est.

Ad id autem quod objicitur per ratio~ nem, dicendum quod illa propositio intelligitur de agentibus et patientibus physice : anima autem patitur ab igne purgatorio habente vim ex eo quod est corpus existens instrumentum divine justitice : et haec est alia vis caloris, quam naturalis vis caloris tantum. Hujus autem exemplum est, quod calor secundum Philosopum igneus est : et tamen secundum quod est instrumentum anime regentis corpus, non agit actione ignis tantum, quia sic incineraret, sed actione vivifica anima, et nos videmus quod digerendo assimilat carni et ossi et nervo, sicut dicit Aristoteles in secundo de Anima, loquens contra opinionem quae dicebat, quod ageret in vi ignis tantum. A simih videtur dicendum de calore ignis purgatorii, quod in quantum movetur a virtute justitice vindicantis, habet vim puniendi animas incorporeas, quae ordinem sue dignitatis vel irrecuperabiliter vel recuperabiliter amiserunt, sicut existentes in inferno ir- recuperabiliter, et existentes in purgatorio recuperabiliter amiserunt.

Ad Auwp dicendum, quod hoc intelligitur de omni motu corporeo et physico, sicut dictum est. In aliis enim etiam in naturis falsum est : quia corpus movetur ab immobili incorporeo primo: et hoc expressius probabitur in distinctione XL.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5