Text List

Articulus 6

Articulus 6

In quo loco sit purgatorium ?

ARTICULUS VI. In quo loco sit purgatorium ?

Secundo quaritur, Ubi sit purgatorium ?

Videtur enim, quod hic in terra. 1. Dicit enim Gregorius in quarto Dia. logorum, quod Paschasius, in loco thermarum ubi ex consilio medicorum parabat se ad balneum Capuanus Episcopus, stabat paratus ad obsequium : et jam mortuus fuit Paschasius, etibi exhibuit obsequium, ut induceret Episcopum illum qui safictus erat, ad intercedendum pro eo. Ergo videtur, quod hic juxta nos aliqui puniantur. ,

2. Adhuc, Hoc expresse ibidem dicit Gregorius.

3. Adhuc, per rationem videtur idem : quia per quae peccat quis, per haec et torgquetur* :sed peccatur per ea quae sunt hic juxta nos : ergo per eadem punietur : sed per ista non potest puniri nisi existens juxta nos hic nobiscum :igitur puniuntur aliqui hic juxta nos.

4. Adhuc, In vita beati Patritii legitur, quodimpetravit ut quidam in Hibernia in loco quodam punirentur. vice purgatorii : ergo videtur, quod a simili alli in suis locis puniri possint.

SED CONTRA : 1. Non est idem locus premii et meri- ti: sed hic est locus meriti : ergo hic non est locus preemii : sed recipiunt in purgatorio digna pro meritis : ergo videtur, quod ignis purgatorius hic non sit.

2. Item, Gregorius videtur velle, quod idem sit ignis gehenne et purgatorii: sed _ idem ignis est in eodem loco: ergo in | eodem loco est gehenna et purgatorium :_ sed gehenna est sub terra, et non hic, secundum quod dicere videntur Sancti: ergo purgatorium non est hic, sed sub terra.

Dialogorum per compositionem nominis : quia in depressiori parte dicitur : ergo necesse est, quod sit sub terra: sed pars inferni est purgatorium, ut dicunt Sancti et Magistri: ergo est sub terra, et non hic.

Soxtutio. Dicendum est, quod in hac questione nihil asserendum est. Et ideo sine prejudicio dico, quod purgatorius alius est ex ordine justitiae determinantis locum poenitentiae ei qui vixit in culpa, et ad plenum non satisfecit : et alius ex dis- . pensatione. Primo modo non est nisj unus locus purgatorii, quem puto esse superiorem partem inferni habentem in se affligens ad purgationem cum aliqua consolatione spei de futura per misericordiam liberatione. Ex dispensatione autem sunt multa loca purgatoria. Et dispensatio haec quandoque fit propter vivos, quandoque propter mortuos. Et licet multis de causis fiat, tamen causa triplex in vita Sanctorum quandoque frequentius occurrit, scilicet meritum demonstrandum in aliquo hoc. rogante: sicut fuit quod legitur de Patritio, qui rogavit ut quidam ibi puniretur. Alia causa est fides de penis mortuorum : et ideo, ut dicit Gregorius, ostenduntur hic circa nos aliqui puniri, ut idem de aliis presumamus, de quorum non tamen constat poena, cum constet de eorum consimili culpa. Tertia causa fuit in Paschasio qui fecerat miraculum curando quemdam demoniacum, qui feretrum ejus tetigerat: et tamen habuit peccatum, quod ut peccatum esse ostenderetur, quia scilicet ignorans et deceptus in quorumdam conspirationem que zelo justitiae fieri videbatur, consenserat : ideo apparuit sancto Episcopo Capuane civitatis, et ibidem puniri ostendebatur.

Et per hoc patet solutio ad omnia preter unum, scilicet id, per gue peccat quis, etc.

Et ad hoc dicendum, quod intelligitur per omnia in simili quoad poenas eternas, et ut frequenter ita contingit in penis temporalibus. Et de illis loquitur liber Sapientiae qui hoc dicit. Sicut enim peccaverunt Aigyptii in aqua in flumen projictentes pueros Hebreorum, ita per aquam puniti sunt flumine bulliente ranas, et mari submergente eos. Et sicut peccaverunt sanguinem innocentem fundendo, ita etiam puniti sunt in hoc quod sanguinem propinavit eis fluvius pro potu.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6