Articulus 7
Articulus 7
An ignis purgatorius sit aeternus vel temporalis ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in Littera, ibi, A, ante finem: "Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo gravis est, etc."
Et videtur, quod aeternus: quia 1. Dicit Gregorius, quod sicut in fornace sub eodem igne aurum rutilat, et palea fumat: ita in inferno sub eodem igne damnatus crematur, et electus purgatur : sed inferni ignis est perpetuus: ergo et ignis purgatorii, ut videtur.
2. Item, Ad idem, Ultimi judicii ignis involvet ut carbones reprobos, et numquam finietur in eis, et purgabit quod criminale erit in electis: ergo videtur esse simile de igne purgatorii et gehen-s ne: ergo videtur, quod non finitur : ergo est perpetuus.
2. Item, Cujus actus et finis finibilia sunt, ispum finibile est, vel erit inutile : sed actus et finis purgatorii finibilia sunt : ergo ipse finitur, vel erit inutilis : sed nihil remanebit inutile in operibus divinis : ergo ipse non remanebit, ut videtur.
3. Adhuc, Omnia elementa quo modo serviunt homini, finem accipient secundum hunc statum, et erunt in alio statu, in quo laboris sui accipient premium : ergo et illa quae serviunt homini extra mundum : sed purgatorius ignis servit homini: ergo erit in alio statuin quo premiabitur, et finietur secundum statum purgandi.
Responsio. Dicendum mihi videtur sine prejudicio, quod ignis purgatorius finibilis est secundum rationem purgatoriam, sed non est finibilis secundum substantiam : quia puto, quod idem est in specie ignis cum igne inferni, sicut videtur velle Gregorius.
Quod ergo primo probatur, quod sit perpetuus secundum substantiam ignis, in qua convenit cum igne inferni, videtur concedendum : quia omnes objectiones per hunc modum procedunt.
Ad id autem quod secundo in conirarium objicitur, dicendum quod in veritate haec objectio non probat nisi finibilem secundum hunc tsum in quo jam esi : et hoc conceditur: et erit tunc ad alium usum, quia erit ad cremandum damnandos.
Av atiup dicendum videtur sine prejudicio, quod hoc intelligitur de servientibus homini secundum statum meriti : sed. ignis purgatorius non servit homini ad hunc statum. Unde videtur mihi dicendum, quod sicut in statu gratia purum est cum impuro peccati et. pene, ita in servientibus elementis et elementatis ad statum gratiae purum est per_mixtum cum impuro, et in novatione purum faciens ad jucunditatem, separabitur sursum ad locum elementorum supra circulum terre, impurum autem descendet deorsum sub tristem orbem terre in centrum, Sed in his quae sunt precedentia statum impuritatis, nihil ponitur esse impurum : et ideo numquam talia Innovabuntur, sed manebunt punientia damnatos.
On this page