Articulus 14
Articulus 14
An mensura temporis satis aperte prefigitur poenitentibus ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, paulo ante finem: "Mensuram temporis in agenda poenitentia ideo non satis aperte prefigunt canones, etc."
Videtur enim falsum quod dicit, quia canones determinant poenitentias septennes et triennes, et quadraginta dierum, et plus, et minus,ut patet in Decreto : ergo videtur, quod Hieronymus hic falsum dicit.
Responsio. Dicendum sicut supra notatum est, quod numquam aperte prescribitur regula poenitentiae : sed tamen tria ad minus attendenda sunt, scilicet peccati qualitas, contritionis quantitas, et status poenitentis. Canon autem non attendit nisi unum: et ideo quod dicit, non est nisi quasi exemplare ad dirigendum in aliis ad minorandum ab illo, vel illi addendum, secundum arbitrium discreti sacerdotis haec tria solemniter observantis.
On this page