Text List

Articulus 15

Articulus 15

An notificari debeat confitenti quantum oporteat facere secundum canonem, non tamen injungere ?

ARTICULUS XV. An notificari debeat confitenti quantum oporteat facere secundum canonem, non tamen injungere ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium : "Non tamen illis tmponenda est quantitas poenitentiae, etc."

Videtur enim, quod periculum sit eis innotescere poenitentiam : quia gravis poenitentia indicat grave peccatum : et cognitum inducit in desperationem : cum ergo summe cavendum sit ne infirmus peenitens cadat in desperationem, vide- tur quod poenitentia non sit innotescenda.

Av Hoc dicendum, quod in veritate innotescenda est : quia bonum est infirmo ut sue culpx quantitatem cognoscat, ut amplius conteratur : tamen sacerdos indicare debet infirmo misericor- diam Dei, cui quasi nihil est multa peccata relaxare, et eque multa ut pauca : et func non cadet in desperationem. Et per hoc patet solutio objecti.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 15