Text List

Articulus 16

Articulus 16

Indulgentia sive relaxatio quid sit ?

ARTICULUS XVI. Indulgentia sive relaxatio quid sit ?

Deinde queritur de ratione hujus quod dicit, ibi, D, paulo post : "Et cum amicorum orationibus, et eleemosynarum largitionibus, pondus panitentia sublevandum, etc.":

Queritur de relaxationibus sive penitentiis.

Et queruntur septem, scilicet quid sit relaxatio sive indulgentia ? Secundo, An valeat, et effectum habeat, vel non ? Tertio, Cui valeat ? Quarto, Utrum valeat non danti et habenti dandi voluntatem ? Quinto, Utrum Papa potest facere indulgentias in mortali peccato existens, et ei qui est in mortali ? Sexto, Utrum Episcopus potest facere indulgentias ? Septimo et ultimo, Utrum plebanus potest eas facere, vel abbas suis monachis ?

Ad primum horum sic objicitur :

Magisiri diffiniunt relaxationem sic: "Relaxatio est satisfactionis majoris in minorem competens et discreta commutatio." Alii sic: "Relaxatio est penx temporalis debite promissa diminutio."

Videtur autem neutra harum competere: quia . 1. Relaxatio dicit remissionem commutatio autem non est remissio, sed exactio alterius pro illo aequalis in quantitate, vel valore, vel utroque : ergo relaxatio non est commutatio : ergo mala diffinitio prima.

2, Adhuc, Quia non sic utuntur relaxationibus illi, quorum interest dare relaxationes. Dicunt enim : Misericorditer relaxamus: et non ponunt aliquid in quod commutent, nec utuntur verbo commutationis : ergo videtur, quod relaxatio non sit commutatio.

3. Adhuc, II ad Corinth. n, 10, relaxationem facit Apostolus dicens: "Cui autem aliquid donastis, ei ego: nam et ego quod donavi, st quid donavi, propter vos in persona Christi". Et planum est hic nullam esse commutationem : ergo videtur, quod relaxatio non est commutatio. .

4, Adhuc, Commutatio magis est voluntatis quam potestatis : cujus probatio est, quia voluntates commutant homines etiam non habentes potestatem : sed relaxatio magis respicit voluntatem : ergo relaxatio non est diffinienda per commutationem.

5. Adhuc, In corporalibus non fit commutatio per modum relaxationis, sed per modum remissionis : ergo videtur, quod nec in spiritualibus ita debeat fieri : ergo male diffinitur.

ContRA sEcuNDAM autem diffinitionem objicitur sic : Ponamus enim, quod aliquis sit sufficienter contritus ad culpe et pene dimissionem : constat, quod ille nullius pene est debitor: ergo non fit ei diminutio aliqua pene: et tamen sibi potest fieri relaxatio : ergo videtur, quod relaxatio non sit diminutio poene.

In contrarium hujus objicitur: quia relaxatio divina exemplar est relaxationis Ecclesia : sed omnis divina relaxatio est cum commutatione majoris pene in minorem : ergo et relaxatio Ecclesie debet esse hujusmodi. Prima patet per se. Secunda probatur per Magistrum Hugonem de sancto Victore qui dicit, quod remissio culpe et pene aeterne obligat ad poenam temporalem purgatoriam : et ita est commutatio majoris pene in minorem : et sic constat propositum.

Solutio. Dicendum, quod diffinitiones date satis possunt sustineri. Si quis tamen hanc dare vellet, scilicet quod. "indulgentia sive relaxatio est remissio pce~ ne injuncte ex vi clavium, et thesauro supererogationis perfectorum procedens :" puto, quod melius diffiniret. Quia tune ibi est remissio ut genus. Sed quia est remissio culpse quam solus facit Deus, et remissio pene quam Deus et homo faciunt, ideo additur, pene. Quia autem iterum poena est aeterna quam remittit Deus, et temporalis poena satisfactionis injuncte quam remittit homo, ideo additur, ingunctz. Quia vero hanc remissionem tantum facere potest habens jurisdictionem et claves, ideo additur, ex vi clavium. Quia vero non potest remitti debite et discrete pro peccatis injunctum uni, nisi fiat recompensatio per alterum qui plus debito facit, ideo subjungit, ex thesauro supererogationis perfectorum procedens. In hoc enim thesauro habet Ecclesia divitias meritorum et passionis Christi, et gloriose Virginis Marie, et omnium Apostorum, et Martyrum, et sanctorum Dei vivorum et mortuorum. Et pro utilitate et necessitate Ecclesiae possunt impendi in suffragia eorum qui serviunt Ecclesia in sua necessitate. Et ideo hance diffinitionem meliorem aliis judico.

TAMEN SUSTINENDO primam, dico ad primum objectum, quod commutatio in. minus est cum remissione : et quia Ecclesia exigit aliquid sibi proficuum in necessitate, ideo ponitur ibi commutatio.

Ad aliud dicendum, quod modo illo in relaxationibus utuntur.: quia accipiunt vel votum crucis, vel eleemosyne collationem, vel verbi Dei auditum : et hae sunt quaedam poene minores : et tunc faciunt relaxationem istis habitis.

Ad aliud dicendum, quod Apostolus relaxavit poenam, eo quod ille multum fuerat contritus : et sufficiebat sibi objurgatio quam sustinuerat a pluribus, ut ibidem dicitur', et indigebat relaxatione: et non erat ibi commutatio : quia acrior erat in puniendo postea ad edificationem Ecclesia quam scandalizaverat.

Ad aliud dicendum, quod commutatio contractuum est ad voluntatem : sed commutatio quae est’ majoris in minus, respicit auctoritatem ejus qui habet gubernare Ecclesiam : quia sine illius potestate fieri non potest : et talis est commutatio indulgentiarum. sive relaxationum.

Ad aliud dicendum, quod in corporalibus etiam relaxationes fiunt duplices, scilicet totius, vel partis : et indulgentia Ecclesie assimilatur indulgentiae in qua indulgetur et relaxatur pars, et non totum.

Ad aliud quod objicitur contra secundam, dicendum quod bene potest esse, quod taliter contritus non sit debitor quoad Deum, sed tamen debitor est quoad Ecclesiam, sicut expresse ex Ltttera praecedentis capituli colligitur ex verbis Augustini et Hieronymi. Et ideo de illo potest sibi fieri diminutio et relaxatio.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 16