Articulus 17
Articulus 17
An relaratio etiam habeat effectum, et an valeat ?
1.12 ad Timoth. u, 13: "Ille fidelis permanet : seipsum negare non potest." Glossa: "Quod faceret si sua dicta non impleret. Sed dixit, quod pro mensura peccali erit et plagarum modus’." Ergo nihil de illo potest relaxare : ergo videtur, quod nihil valeat relaxatio.
2, Adhuc, Augustinus: "Aut Deus punit, aut homo:" sed homo non punit digne quod relaxatur : ergo Deus puniet : ergo non valuit relaxatio.
3. Adhuc, Isa. xz, 2: "Dimissa est iniguitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis." Ergo videtur, quod pene sint potius duplicande, quam indulgende : ergo indulgentia nihil valet, ut videtur.
4. Adhuc, Glossa super illum locum Isaia : "Suscepit tormentum in corpore et In anima pro omnibus peccatis suis." Ergo nihil valuit ei relaxatio : ergo nec alii valet, quia de similibus idem est judicium, ut dicit Boetius.
3. Adhuc, Morbus corporalis non pot- est excidi et curari, nisi per antidotum : et si relaxetur antidotum, remanet morbus : sed morbus spiritualis magis est difficilis, et poenitentia injuncta est ejus antidotum : ergo si relaxarctur aliquid de poena, remaneret morbus : ergo nihil valet, sed etiam obest relaxatio penitentiae injuncte.
6. Adhuc, Videtur esse derisio emere pro obolo indulgentiam quadraginta dierum, vel unius anni, vel quinque, vel plurium.
7. Ulterius, Videtur quod etiam simonia committatur in talibus constat enim, quod spirituale est quod remittitur ab Ecclesia, et temporale est quod pro illo exigitur et impenditur : ergo fit ibi emptio spiritualis pretio temporali : et hoc facit simoniam ergo in talibus committitur simonia.
8. Adhuc, Ponamus alicui injunctos esse septem annos jejunti, et veniat uno die septies ad Ecclesiam quae habet a Papa indulgentiam unius anni, et semper offerat unum obolum : ergo iste in solo die per septem obolos absolutus est a septem annis poenitentia juste sibi injuncite : sed hoc mirum si etiam infideles non irridebunt.
Si autem concedatur, quod nihil valet. Contra : 1. If ad Corinth. u, 10 : "Nam et ego guod donavi, st quid donavi, propter vos in persona Christi". Glossa, "Ac si Christus condonasset :" sed constat, quod hoc quod Christus condonat, condonatum est: ergo et quod Apostolus condonavit sed tante potcntiae est Papa, quante Paulus : ergo et quod Papa con— donat, condonatum est: ergo et quod illi condonant, qui ut condonare possint habent a Papa : ergo tantum valent indulgentiae, quantum ab his qui eas dant, valere dicuntur.
2. Adhuc, Chrysostomus super Mattheum, xvt, 19 super illud : Dabo tibi claves, etc. "Homini mortali et terreno omnium gue in celo sunt, potestatem commisit Deus, et Ecclesiam ccelo validiorem monstravit." Constat autem, quia quod in cclo indulgetur, omnino indultum est : ergo cum Ecclesia validior sit celo, videtur quod indultum est illud, quod relaxatur in Ecclesia.
3. Adhuc, Universalis gubernator Ecclesiae precipue in his quae tota Ecclesia recipit et approbat, non est credendus fallere velle aliquem : constat autem, quod ipse indulgentias valere predicat et predicare facit : ergo ut videtur, simpliciter valent, sicut valere predicantur.
4. Adhuc, Luc. xxn, 32: "Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua": hoc autem Petro dictum est in persona Ecclesia : ergo Ecclesia universalis non errat : ergo videtur, quod indulgentie valeant.
5. Adhuc, Videmus, quod hujusmodi promittuntur Petro in persona Ecclesiae cum dicitur: "Non dico tibi, Petre: Dignitte usque septies, sed usque septuagies septies": ergo videtur, quod quanto plures dat indulgentias Ecclesiasticus dispensator, tanto melius facit : sed non melius faceret si indulgentiae nihil valerent: ergo indulgentiae valent et effectum habent.
6. Adhuc, In corpore humano videmus quod pondus et infirmitatem unius menbri recipit aliud membrum: facit enim fluere sapiens medicus super aliud minus periculosum : ergo ita erit etiam in spiritualibus : ergo unus potest facere pro alio : ergo cum indulgentia fiat uni ex hoc quod plus fecit alio, videtur effectum habere indulgentia et esse vera.
Responsto. Dicendum, quod tres opiniones antiquitus fuerunt circa indulgentias. Quidam enim. rationibus predictis plus moti, quam necesse esset, dixerunt indulgentias omnino nihil valere, et esse eas jam fraudem qua mater decipiendo pueros suos provocat ad bonum, scilicet peregrinationes, et eleemosynas, et auditum verbi Dei, et hu-— jusmodi et dederunt exemplum de matre provocante parvulos ad ambulandum quod utile est parvulis, et in fine vie promittente ei pomum, et postea subtrahente : quae deceptio etiam pia est. Sed istiad ludum puerorum distrahunt facta Ecclesiae : et, hoc fere sapere heresim puto : in nullo enim crederetur Ecclesiae, si in istis quae predicantur populo et adhortantur ut faciant, inveniatur deceptio. Ideo alii plusquam oportuit contradicentes, dixerunt quod simpliciter sicut pronuntiantur indulgentie, ita valent sine omni alia conditione intellecta vel dicta. Sed quia isti nimis bonum forum dant misericordia Dei, ideo tertiae opinioni consentiendum mihi videtur, quae eligit viam mediam opinionum, scilicet quod indulgentiew valent sicut eas valere predicat Ecclesia : sed sex exiguntur conditiones quae supposite sunt vel dicta ab Ecclesia.
Duae autem sunt ex parte dantis, quarum prima est dantis auctoritas ex jurisdictione quam habet sicut Papa, Episcopus, Legatus, et hujusmodi. Alia est pia causa dantem movens, non privata, sed publica. Hac autem causa tamquam in duo dividitur, ut scilicet sit justa necessitas talia postulandi a fidelibus, vel publica utilitas. Justa necessitas, sicut periculum patria, liberatio terre sancte, periclitata fides, periclitatio studii, et hujusmodi: utilitas autem, sicut paupertas loci, auditus verbi Dei, frequentatio reliquiarum, et hujusmodi. Alia duo supponuntur ex parte recipientis, scilicet quod sit contritus et confesus in voto seu in proposito, et quod habeat fidem, quod hoc sibi possit fieri per | clavium potestatem. Et ideo semper in litteris indulgentiarum continetur: "Omnibus contritis et confessis, etc." quia aliter non esset ab eo solubilis poena, nisi jam praecessisset in eo remissio culpe. Alia duo exiguntur ex parte gratiae vel Ecclesie in qua fit remissio peccatorum, scilicet abundantia thesauri meritorum repositorum in thecis spiritualibus Ecclesiae, de quibus meritis supra dictum est: et justa estimatio solutionis ejus, pro qua indulgentia est instituta. Justam autem voco £stimationem, non quae fit ad estimationem recipientis indulgentiam, qui forte nimis parum estimaret quod dat, sicut dixerunt quidam : nec etiam ad estimationem dantis indulgentiam qui nimis parum datum forte estimaret : et hoc dixerunt alii. Sed voco justam exstimationem bonorum virorum secundum Ecclesie necessitatem, considerato tempore et facultate persone : quia uno tempore plus valet parum adjutorii, quam alio magnum : et plus est uni dare parum, quam alii multum. His autem quidam addere volunt duo alia, scilicet si sacerdos injungens poenitentiam promiserit, et si utile sit pcenitenti ut talem poenitentiam recipiat. Unde notant versus sic :
"Si tibi promittat confessor, si tibi forte Expedit atque loco devoto, cum sale presul Securum faciat, post hoc oblatio fiat."
Sed puto, haec duo ultima addere non oportet : quia indulgentia semper a superiore datur, qui non habet aliquid querere a sacerdote qui satisfactionem injunxit, sed potius etiam contra voluntatem sacerdotis circa subditum potest facere quod vult. De secundo constat, quod non est addendum : quia non puto dubium esse alicui quin semper bona sit indulgentia.
Dicendum ergo ad primum, quod Deus se non negat confirmando indulgentiam Ecclesizw, sed potius se veracem ostendit in hoc quod dixit : Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis 1: et verba ista implet, quia secundum mensuram deli- cti est poena dupliciter proportionata, scilicet in quantitate,et hoc attendit clavis in confessione : vel valore Ecclesiae, et hoc attendit clavis in relaxatione, quando precipit fieri quod magis valet Ecclesie, in qua peccata omnia remittuntur.
Ad aliud dicendum, quod homo presumit hoc, sed non idem homo, sed alius qui in poenis supererogationum in potestate dispensandi habet Ecclesiam : et hoc bene potest fieri : quia sicut habetur, I ad Corinth. xu, 14 et seq., in Glossa et textu, sicut communicantur bona corporis naturalis de uno mé embrorum in aliud, ita communicantur bona corporis mystici.
Ad aliud dicendum, quod duplicia non dicunt in poene duplicitatem : quia hoc esset punire ultra condignum, quod non competit Deo, cujus proprium est misereri et parcere : sed hoc est puniri in corpore et anima. Et in anima quidem omnis poenitens punitur per dolorem contritionis : in corpore autem per aliquam satisfactionem : quae licet non sit illa quam injungit confessor, est tamen illa quam requirit ille qui dat indulgentiam : quia, sicut supra habitum est, commutatio quaedam est poene in penam, licet sit minor quantitate, tamen major est in valore, tempore utilitatis et necessitatis Ecclesia.
Ad aliud dicendum, quod Glossa non intendit per poenam corporis et anime, aliud quam quod dictum est.
Ad aliud dicendum, quod in veritate illa objectio est bona : sed dicendum, quod in spiritualibus aliud est, quam in corporalibus : quia in spiritualibus omnes morbi pendent ex causa una quae est perversa voluntas, et illa conversa esse supponitur antequam locum habeat indulgentia: et ideo queecumque poena est satisfactiva residui remanentis, ita quod morbus non revertitur : sed in morbis corporalibus non omnes morbi pendent ex radice una, et ideo non potest medi- cina in medicinam commutari : tamen consilium meum in talibus consuevit esse, quod etiam post relaxationem penitens maneat in poenitentia quam discretus confessor post diligentem examinationem confessionis injungit quia ille non injungit tantum pro reatu delendo, sed etiam ut sit medicina contra pronitates contractas ex antiquis peccatis, quae non delentur per indulgentiam, sed potius per opera satisfactionis predicto modo injuncte. Et licet non teneatur jejunia servare ut satisfaciat pro reatu, utile tamen est, quod servet pro medicina reliquiarum peccati sicut etiam medicus corporalis dat medicinam, et ordinat dietam : istud enim injunctum est sicut ordinatio cujusdam diete, congruens ei qui taliter peccavit.
Ad aliud dicendum, quod nulla est simonia : quia illud quod Ecclesia exigit, non refertur ad corporale, sed ad spirituale : nec est ibi emptio, sed largitas Ecclesia sic ad bonum provocantis filios suos.
On this page