Text List

Articulus 18

Articulus 18

Cui valeat indulgentia ?

ARTICULUS XVIII. Cui valeat indulgentia ?

Tertio queritur, Cui valeat ?

Et ibi queruntur sub uno articulo tria, scilicet an valeat existénti in mortali peccato ? Et secundo, An valeat aequaliter saculari et religioso ? Et tertio, An valeat existenti in inferno vel purgatorio ?

Viprrur autem, quod valeat omnibus. in peccato mortali existentibus : quia

1. Predicatur omnibus indulgentia sed Ecclesia nullum fallit : ergo aequali- | ter omnibus valet.

2. Item, Ecclesia excogitavit indulgentias propter necessitalem quam pa-. tiuntur peccatores, plus facientes in peccatis, quam possint satisfacere in penis: sed secundum hoc nulli tantum indigent, sicut in peccato mortali existentes : ergo videtur, quod indulgentia pawcipue valeat illis.

SED IN CONTRARIUM est, quod 1. A nullo solubilis est poena nisi a quo soluta est culpa : sed ab isto non est soluta culpa : ergo insolubilis est poena : sed Ecclesia non relaxat nisi poenam: ergo videtur, quod talibus nihil relaxat,

2. Adhuc, Clavis in confessione absol- . vens confitentes certior est in effectu suo, quam clavis in relaxationibus : sed in confessione non absolvit nisi absolutum prius a Deo a culpa mortalis peccati : ergo non in relaxatione aliquid absolvitur de poena, nisi prius remissa sit culpaa Deo.

Uurerivs queritur iterum de secundo, Utrum eque prodest religioso, et secu- _ lari?

Videtur autem, quod plus prosit seculari : 1. Remissio enim debetur indigentibus, qui minus faciunt in satisfactione : sed tales sunt seculares. ergo illis precipue datur relaxatio.

2. Adhuc, Non est unus status dantis stipendia in temporalibus, et accipientis : ergo nec in spiritualibus : sed spirituales sunt ex quorum abundantiis supplentur defectus aliorum : ergo videtur, quod quidquid relaxatur in secularibus, quod hoc totum imponitur religiosis ad supplendum : ergo. videtur, quod quando datur seecularibus indulgentia unius anni, quod unus annus apponitur religiosis pro satisfactione pro peccatis.

In contrarium objicitur : quia magis sed combustibile magis comburitur : et est in omnibus aliis ita, quod magis susceptibile alicujus, magis suscipit de illo : ergo magis susceptibilis spiritualium beneficlorum, magis de ipsis suscipit : sed magis depuratus, magis est susceptibilis spiritualium beneficiorum : ergo videtur, quod tales magis suscipiunt : sed religiosi ut frequenter, magis sunt puri et susceptibiles : ergo magis suscipiunt de spiri~ tualibus donis : sed de spiritualibus donis est indulgentia : ergo religiosi et spirituales viri plus indulgentiae recipiunt, ut videtur.

Sed videtur, quod utrisque necessaria sit indulgentia : omni enim illi cui non sufficiunt bona propria, necessaria sunt communia et indulgentiae Ecclesie : sed nulli religioso vel seeculari sufficiunt propria: ergo videtur, quod tam religioso quam seculari necessaria sit indulgentia, et bona communia Ecclesia.

Ucterius queritur, Utrum indulgentia possit dari tam vivis, quam mortuis qui sunt in purgatorio vel in inferno ?

Videtur autem, quod sic : quia 1. Ecclesia pradicat crucem, et facit predicari pro se et duabus vel tribus vel quandoque decem animabus tam vivorum, quam mortuorum, ad electionem cruce signati : sed ille anime sunt quandoque in inferno, quandoque in purgatorio, quandoque autem sunt adhuc vivorum : ergo videtur, quod indulgentia crucis valeat omnibus illis quae dicte sunt animabus.

2. Adhuc, Suffragia Ecclesie se extendunt ad existentes in purgatorio, quia aliter Ecclesia incassum offerret pro illis : et secundum quamdam opinionem se extendunt ad existentes in inferno : sed indulgentia de precipuis suffragiis sunt Ecclesia : ergo videtur, quod indulgentiae se ad omnes illos extendant.

3. Adhuc, Cuicumque prodest meritum personale unius de Ecclesia, illi multo amplius prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Kcclesie, siad ipsum derivetur : sed damnatis in inferno profuit quandoque meritum personale unius de Ecclesia: ergo damnatis in inferno prodesse potest meritum commune tam capitis quam membrorum Ecclesia, si ab ipsis derivetur : derivatur autem per indulgentiam : ergo si detur eis indulgentia, proderit eis. Pama patet per se: quia majoris efficacie est meritum commune, quam personale. Secunda patet per ea quae leguntur de Trajano et Gregorio, quia de inferno © extractus est Trajanus ad preces Gregorll : ergo constat propositum.

In contrarium hujus objicitur : quia 4. Ita dicitur Petro : "Quodeumque Ligaveris super terram", etc.: sed mortui non sunt de existentibus super terram : ergo videtur, quod ad ipsos claves Ecclesiae non se extendantur.

2. Adhuc, Non habet locum indulgentia, nisi ubi habet locum meritum : ergo non nisi in via habet locum indulgentia : sed morlui non sunt in via: ergo in mortuis non habet locum indulgentia. Prosatur prima ex hoc, quod indulgentia est satisfactiva per modum meriti. Secunda autem -patet per distinctionem viz, et patrie sive termini: quia distinguuntur per meritum et premium tam a Sanctis, quam a Magistris.

3. Adhuc, Cum accepero tempus, ego justitias gudicabo *: sed post mortem accipit tempus Dominus, ut communiter dicitur : ergo tunc secundum justiliam et non secundum indulgentiam judicabit : non ergo tunc habet locum indulgentia.

Responsio. Dicendum videtur ad ea quae queruntur in primo articulo, quod indulgentiae valent omnibus tam existentibus in mortali, quam in statu gratiae, sed differenter : quia existentibus in statu gratiae valent ad diminutionem pene expiative: sive injuncte sive injungende, si sacerdos injungens erravit. Sed existentibus in mortali peccato valet dupliciter : uno modo per modum illum quo diximus unum alii mereri posse primam gratiam conversionis, si orat et jejunat et alia bona opera pro eo facit : si enim hoc potest unus, multo magis hoc potest Ecclesia per thesauros communium meritorum quos super ipsum ponit indulgentia. Alio modo, sicut diximus ', quod opera de genere bonorum vicinant hominem gratiae, eo quod !precedit quoddam in peccatoribus quibusdam, ut dicit Augustinus *, quo digni sint justificatione, dignitate congruentiae non condignitatis : ita et multo amplius indulgentia cum fide etiam informi vicinat hominen gratiae et facit conversioni magis idoneum. Aliter vero non .puto valere indulgentias existentibus in mortali peccato.

Ad pvo igitur prima, dicendum quod per hunc modum vyalerent, et sic Eccle~ sia intelligit valere. Et de conversione peccatores maximam patiuntur necessitatem.

Ad hoc autem quod objicitur, dicendum quod bene conceditur, quod non valet eis per modum illum : quia numquam habet locum indulgentia quantum ad peene remissionem, nisi primo poena contritionis posita in pcenitente, scilicet dolore contritionis, qui facit poenam so-. lubilem, mutando zternam in temporaralem.

Et per hoc etiam patet solutio ad ea que queruntur in primo articulo.

Ad EA quae sequuntur in secundo, dicendum videtur, quod prosint utrisque indulgentiae : sed tamen puto, quod secundum primam intentionem Kcclesiae non dantur nisiindigentibus merito alieno propler defectum proprii: et illi sunt seculares edificantes lignum, fenum, stipulam, ut in sequenti distinctione di- cetur: vel religiosi tantum habitu, qui vitam secularium imitantur, quia vere illi irreligiosi dicendi sunt. .

Per hoc patet solutio ad duo prima que procedunt secundum primam Ecclesiae intentionem : et bene puto, quod verum hoc modo concludunt : nec propter hoc pejor est conditio religiosorum, sed potius melior: sicut melior est conditio abundantis in merito, quam indigentis, et ideo alienum non accipientis : sicut Dominus secundum sententiam Pauli in Actibus dicit : Beatius est magis dare, quam accipere* : hoc precipue verum est in spiritualibus.

Ad 1p autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod duplicia sunt dona spiritualia, scilicet secundum ordinem ad bonum quae sunt dona et virtutes: et illorum sunt magis susceptibiles, magis boni. Alia sunt secundum ordinem a malo, sicut bonum contritionis et satisfactionis et indulgentiae :et horum sunt magis susceptibiles, magis indigentes.

Et est instantia ad argumentum : quia innocens in quantum hujusmodi, purior est quam ille qui peccavit : nec tamen propter hoc magis est susceptibilis innocens poenitentiae et contritionis vel satisfactionis, licet omnia illa sint dona spiritualia.

Ad aliud dicendum, quod si districte agatur nobiscum, nulli sufficit meritum proprium, preterquam Christo : quia ille non indiguit aliquo propter se : sed aliud est condignum, et aliud requisitum a nobis : non enim Deus requirit a nobis impossibilia, sed quaedam pauca et levia, scilicet mandatorum custodiam : et illis multa supererogare possumus, et hee reponimus in thesauris. Et est simile, quod si Dominus de lucro talenti commisso servo, de mille marcis exigeret unum denarium : totum enim aliud ser~ vus posset reponere in thesauris : et ha- bens illud ex benevolentia Domini magis quam ex justitia, non indigeret mendicare alienum suffragium.

Ad id quod queritur de ultimo articulo, videtur sine prajudicio dicendum, quod existentibus in inferno nihil prosunt indulgentia : sed existentibus in purgatorio prosunt multum. Et causa hujus est, quia insusceptibiles sunt boni, sicut et demones qui sunt in inferno. Unde Damascenus : "Quod in hominibus mors est, hoc est in demonibus casus." Quia sicut homines insusceptibiles sunt poenitentiae post mortem, ita et angeli post casum.

Ad hoc autem quod primo objicitur, dicendum quod ego numquam vidi talem formam in aliquo authentico emahare a curia: sed potius semper adjungitur : "Confessis et poenitentiam suscipientibus, vel qui confessi sunt et pceni-. tentiam susceperunt :" illi autem omnes vel sunt in via adhuc poenitentes, vel in purgatorio satisfacientes luendo in penis quod fecerunt: et ideo tantum illis valet. Si autem aliqua aliaforma emanaret, que de his mentionem non faceret, tamen ita deberet intelligi.

Ad aliud dicendum, quod sicut infra probabitur, suffragia Ecclesie non prosunt damnatis ad pene mitigationem vel absolutionem vel suspensionem, nisi valde per accidens ad quamdam minutionem poene quae dicitur vermis conscientiae : et ideo ex hoc noninfertur, quod indulgentiae prosint talibus.

Si autem dicas, quod opinio est, dicendum videtur illam opinionem magis esse errorem, quam aliquid probabilitatis continere. Et in ea pracipue verum est quod dicit Augustinus, quia quod opinamur, debemus errori.

Ad aliud dicendum, quod illud miraculum beati Gregorii non sufficienter probatum est, nec est auctorizatum, sed apocriphum., Unde non legitur postea quid de Trajano acciderit, ubi penituerit, et qualiter salvatus sit : et ideo ego hoc fabulam reputo. Si autem aliud inveniatur per quod confirmetur miraculum illud, tune dico quod Trajanus non fuit mortuus, ita quod finalem sententiam sue condemnationis acciperet, sed potius ut gloria Dei in meritis beati Gregorii manifestaretur : sicut Dominus dicit de Lazaro, quod infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per ipsam *: si enim ipse prestitum sibi tempus ad meritum implesset, et ita mortuus esset, etsi millesies suscitaretur, numquam poeniteret : quia confirmatus esset in malo, et insusceptibilis poenitentiae : sine poenitentia autem peccator salvari non potest : et tunc non sequitur, quod prosit damnatis, quia ille secundum hoc ultima sententia damnatus non fuit, sed a vita suspensus ad tempus, ut gloria Dei et bonitas per merita etiam Gregorii amplius exaltaretur.

Ad 1p autem quod objicitur in contrarium, oportet solvere pro illis qui sunt in purgatorio, dicendo quod secundum aliquid existentes in purgatorio, sunt super terram : quia scilicet meruerunt dum viverent, quod eis etiam post mortem ad velociorem liberationem possent valere. Et hoc in sequentibus in Littera habetur ex verbis Augustini. Purgatorium enim quodammodo via et quodammodo terminus est : quantum enim ad confirmationem, quia peccare amplius non possunt, sunt in termino: sed quantum ad non pervenisse adhuc ad emendationem qua emendantur, sunt adhuc in via et in transitu ad patriam.

Ad aliud patet solutio per idem : quia meritum alienum ratione dicta habet locum in purgatorio : et hoc infra magis probabitur.

Ad aliud dicendum, quod Dominus quoad hoc justitias judicat, quia districtiore poena poenitentiae : sed non omni- no sunt in via: et hoc meruerunt dum viverent:et in hoc misericorditer agitur cum eis, quod prodest eis meritum alienum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 18