Text List

Articulus 19

Articulus 19

An indulgentia aequaliter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi, sed non facienti propter defectum facultatis ?

ARTICULUS XIX. An indulgentia aequaliter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi, sed non facienti propter defectum facultatis ?

Quarto queritur, Utrum aequaliter valeat danti et facienti hoc quod Ecclesia requirit, et habenti voluntatem faciendi illud, sed non facienti propter defectum facultatis.

Et videtur, quod sic : quia 1. Voluntas pro facto reputatur : sed iste libenter daret si haberet : ergo videtur, quod reputetur ei pro facto.

2. Adhuc, Dominus laudat viduam ponentem duo minuta, dicendo quod omnibus plus posuit +: sed hoc non potuit fieri nisi propter voluntatem : ergo videtur, quod voluntas etiam melius valet quam factum.

3. Adhuc, Il ad Corinth. vur, 12: "Si voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet". Et ex hoc iterum sequitur idem quod prius.

In contrarium hujus objicitur: quia ponamus, quod dividantur multae indulgentiae propter data vel facta diversa, que pro indulgentiis exigit Ecclesia : ergo non valent ei qui non potest hec: ergo non omnibus voluntas tantum valet, quantum factum : ergo nec omnibus sunt aequales.

Responsio. Dicendum, quod questio ista levis est: sunt enim quaedam substantialia merito et premio, et quedam accidentalia : quantitas enim charitatis substantialiter exigitur in merito, et secundum quantitatem illius attenditur quantitas meriti et premii simul : sed in premio accidentali magis attenditur opus, sicut est diminutio poenae vel celerior liberatio. Unde bene potest esse, quod habens multas indulgentias, citius liberabitur quam non habens, sed habens voluntatem habendi : sed non liberabitur plenius, nec pleniorem habebit gloriam, sed citiorem : quia quantitas glorie est secundum quantitatem charitatis.

Ad prima autem tria, dicendum quod intelligitur de merito ratione premii substantialis, hoc quod objicitur, et non respectu premii accidentalis.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 19