Text List

Articulus 20

Articulus 20

An Papa existens in peccato mortali, potest dare indulgentias, etiam ei qui est in peccato mortali ?

ARTICULUS XX. An Papa existens in peccato mortali, potest dare indulgentias, etiam ei qui est in peccato mortali ?

Quinto queritur, Utrum Papa existens in mortali peccato, possit dare indulgentiam existenti in mortali peccato ?

Videtur autem, quod non: quia 1. Opera facta in mortali peccato, mortua sunt : sed opus mortuum nullum vivificat : cum igitur indulgentia sit ad vivificandum vel ad vitam spiritualem ordinata, videtur quod talis indulgentia non valeat.

2. Adhuc, Rivus cui fons non influit, nihil perfluere potest: sed Papa qui est in mortali peccato, est rivus cui fons, hoc” est, Spiritus sanctus, nihil influit, quia Spiritus sanctus discipline effugiet ficlum. Et, Inmalevolam animam nonintroibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis® : ergo ipse non potest perfluere aliis : ergo nec indulgentiam.

3. Adhuc, Radius solis quem nubes intercipit, ad nos non venit : sed Spiritus sancti gratia dicitur radius a beato Dionysio, et nubes peceatum ab Tsaia : ergo gratia quam peccatum intercipit, non venit ad nos: sed indulgentia fluens vel debens fluere a tali Papa, est gratia peccato intercepta : ergo ad nos non venit : ergo non valet talis indulgentia.

In contrarium hujus est : quia prophetia est gratia et radius divinus : et tamen fluxit per Caipham, eo quod esset pontifex anni illius, ut dicit Evangelista Joannes, xt, 51. Idem habetur per hoc quod legitur, Numer, xxu, xxi et xxiv, quia preclarissima prophetia per iniquissimum fluxit Balaam toti Synagoge et Ecclesie.

Propter hoc dicimus, quod indulgentiae aequaliter valent, sive a malo sive a bono dentur.

AD PRIMUM ergo quod contra objicitur, dicendum quod dare indulgentias est gratia gratis data, quae potestatis est, non bonitatis vite : et omnes tales grati aequaliter fiunt per bonos et malos.

Ad aliud dicendum, quod.prima est vera : secunda est falsa, quia tali Pape influit Spiritus sanctus ea quae sunt potestatis.

Ad aliud dicendum, quod peccatum non intercipit radium nisi gratis gratum facientis. Jam autem dictum est, quod iste radius est potestatis, et gratice gratis date, sicut et prophetia.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20