Articulus 3
Articulus 3
An lignum, fenum, stipula, edificentur super fundamentum ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, post medium: "Qui xdificaverunt lignum, fenum, stipulam, etc."
Videtur enim, quod super fundamentum talia non edificentur : quia fides non habet ordinem nisi ad bona opera : sed venialia non sunt opera bona : ergo videtur, quod non edificentur super fidem.
Ad hoc dicendum, quod spiritualis edificii fundamentum in imo est fides, que facit in nobis subsistere res sperandas, eo quod ipsa est prima accedentibus ad Deum : sed.in summo concludens est charitas, quae est vinculum perfectionis : et paries erigens, est spes se ad aeterna protendens. Cardinales autem sunt materia, quae dant substantiam edificio : et materia super fundamentum esse dicitur tantum tripliciter, scilicet directo situ, et sic nihil edificatur nisi bona opera.
Dicitur etiam super, id est, juxta, sicut ibi, Super flumina Babylonis, etc. : et sic venialia superedificantur.
On this page