Text List

Articulus 4

Articulus 4

An ignis purgatorius sit vel non sit post mortem ?

ARTICULUS IV. An ignis purgatorius sit vel non sit post mortem ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, ante finem : "Non redarguo : quia forsitan verum, etc."

Videtur enim hic dubitare Augustinus, utrum purgatorium sit, vel non? Et eodem modo dubitationis loquitur Gregorius in libro IV Dialogorum.

Queritur ergo, Utrum sit vel non sit purgatorius ignis post mortem ?

Videtur autem non esse sic : 1. Contrariorum contrarii sunt effectus : charitas et mortale peccatum sunt contraria ; ergo contrarii sunt eorum effectus : sed peccatum mortale post mortem damnat statim : ergo charitas post mortem statim salvat ; ergo non est locus aliquis purgatorius inter salutem et damnationem.

2. Adhuc, Non minoris efficacie est charitas in salvando, quam peccatum mortale in condemnando : sed peccatum mortale damnat statim post mortem, etiamsi multa adsint opera de genere bonorum, quae sunt dispositiones ad bonum : ergo et charitas statim salvat post mortem, etiamsi multa adsint, quae sunt dispositiones ad malum : haec autem sunt venialia : ergo multitudini venialium non debetur purgatorium : et non est ad alium usum : ergo non est purgatorium, ut videtur.

3. Adhuc, Duo genera sunt malorum, scilicet veniale, et mortale. Item, Duo genera bonorum, scilicet bonum gratuitum, et opera de genere bonorum. Item, Duo genera premiorum, aeternum, et temporale : et iterum duo genera penarum, scilicet, temporalis, et sterna. Inde sic: procedo : Sicut se habet bonum ad premium, ita se habet malum ad penam : sed bonum de genere bonorum non meretur aliquod premium : ergo nec malum sibi respondens, aliquam poenam : ergo pro nullo est purgatorium. Propatio mediae est: Si ille qui facit opera de genere bonorum, mereretur premium, tunc injuste ageret Deus secum, quod non conferret : sed videmus, quod sepe non confert : ergo nihil meruit : quia inconveniens est Deum injuste agere cum aliquo.

4. Adhuc, Super eadem divisione : sicut se habent mortale et veniale ad penam aeternam et temporalem simul : ita se habent charitas et bonum in genere ad premium utriusque simul : ergo sicut se habent mortale et opus de genere bonorum simul ad poenam aeternam et premium temporale, ita se habent charitas et veniale ad premium eternum et poenam temporalem : sed video, quod mortali cum bono in genere, non debetur ex condigno nisi poena aeterna, et nullum temporale premium : ergo veniali cum charitate, ex condigno non debetur nisi,premium aeternum et nulla transitoria poena. Cum igitur non nisi propter tales sit purgatorium, videtur purgatorium non esse.

5. Adhuc, Deus non remunerat post mortem, nisi similem sibi per charitatem et dilectionem : ergo non punit post mortem, nisi aversum a se per superbiam et odium divinum : sed talis solus est ille qui decedit in mortali peccato : ergo videtur, quod solus ille puniatur post mortem : ergo videtur, quod veniale non punitur post mortem : et propter illud est purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium nullum sit post mortem.

In contrarium hujus objicitur sic : 4. Matth. xu, 31 et 32, dicitur, quod spiritus blasphemia non remitietur, neque in hoc seculo, neque in futuro. Ex hoc innuitur, quod aliqua peccata dimittentur in futuro : constat, quod non in regno, neque in inferno, quia in in- ferno. nulla est redemptio : ergo necesse est, quod sit locus aliquis purgatorius talium: et hunc vocamus purgatorium.

2. Adhuc, I ad Corinth. ur, 15: "Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem". Et constat, quod loquitur post mortem, quia non est. vera salus nisi post mortem : et certificando dicit, Salvus erit : ergo ignis purgans criminalia erit post mortem.

Et hoc concedimus. 3. Adhuc, Quidam Grecus expositor dicit super illud Apostoli : Sic tamen quasi per ignem,etc.*. "Huncignem credimus esse xz§zg:dt1v, id est, mundificationem, in quo defunctorum anima probantur tamquam aurum in fornace." Ex hoc accipitur, quod ignis purgatorius est port mortem.

4. Adhuc, Anselmus in libro, Cur Deus homo: "Impossibile est animam coinquinatam paradisum intrare :" sed, ut supra probatum est, multi moriuntur coinquinati veniali peccato : ergo necesse est esse locum in quo purgentur : et illum vocamus purgatorium.

5. Ad idem objcitur per rationem : Tn U Ethicorum : "Peccatorum civilium duo sunt genera poenarum, scilicet increpationes actuum civilitatis, et condemnationes perpetue :" ergo videtur, quod. similiter sint in judicio divino : ergo aliqui judicabuntur et punientur levi poena cum restitutione, et alii perpetuo condemnabuntur : sed talem modum punitionis qui est cum restitutione post poenitentiam, vocamus purgatorium : ergo videtur, quod purgatorium sit.

6. Adhuc, Duo sunt habitus perficientes naturam, scilicet gratia, et gloria : sed differenter : quia gratia compatitur dispositionem ad oppositum, gloria autem non : sed constat ex predictis, quod aliqui a vita ista recedunt cum pravis dispositionibus : ergo necesse est ut isti purgentur, antequam induant. habitum glorie : sed locum purgationis vocamus purgatorium : ergo videtur, quod purgatorius sit.

7. Adhuc, In omni natura videmus, quod antequam inducatur ultima perfectio, oportet purgari subjectum a contrariis dispositionibus : ergo cum purior sit glorie forma, quam aliqua natura-s lis forma, oportet similiter purgari sub- . jectum ante illam. Constat aulem ex prehabitis, quod tales dispositiones post mortem in multis animabus inveniuntur : ergo necesse eérit eas purgari antequam glorificentur.

8. Adhuc, In medicinalibus ante induclionem sanitatis, necesse est purgari naturam ab humoribus corruptis : sed in ethicis vitia humoribus proportionantur: ergo etiam in illis necesse est pracedere purgationes ad sanitatem perfectam ; sed sanitas perfecta est secundum gloriam tantum, quae excludit culpam et peenam : ergo uecesse est post mortem purgationem fieri ante gloriae inductionem.

Resronsio. Dicendum, quod omnibus modis necesse est secundum omnem rationem et fidem, quod purgatorius sit. Rationes hic principales sunt morales: et constat, quod secundum illas competit esse purgatorium. —

Praeterea, Sancti expresse dicunt : ideo heresis est negare.

Ad DuBITATIONEM igitur Augustini, dicendum quod ipse non dubitavit quin sit : sed dubitavit, utrum hoc intellexit Apostolus quod dicit. Quod enim non dubites esse purgatorium, patet per multa sua verba quae hic in pracedenti distinctione ponuntur.

Eodem modo dicendum ad. dubitationem aliorum Sanctorum: talis enim dubitatio est boni et humilis Expositoris, qui quantumcumque bene et divine exponat, non presumit hoc esse intellectum — divini eloquii, quem auctor Spiritu sancto inspiratus intendit.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de charitate conjuncta cum malo veniali, et de mortali conjuncto cum bono in genere: quia malum veniale cum charitate, est in esse mali, et disponit ad contrarium charitati: sed id quod est de genere bonorum cum mortali, non est in esse boni, sed potius mortuum, nullam habens efficaciam adaliud bonum post mortem. Et ideo non sequitur, si peccatum mortale statim damnat non impedientibus operibus de genere bonorum, quod statim salvat charitas non impedientibus venialibus.

Ad Auiup dicendum, quod charitas majoris efficacia est. ad salvandum, quam mortale peccatum ad condemnandum : sed ex hoc non sequitur, quod citius salvet, quam illud damnet, non obstantibus bonis et malis sibi conjunctis, sed quod plenius salvat, et a pluribus liberat: et hoe verum est, quia liberat ab omni peccato una charitas, et ab omni poena: quod non facit peccatum unum respectu pcenarum. Similiter confert omnem virtutem, et gloriam secundum quamlibet virtutem: sed nullum peccatum unum confert omne peccatum, et condemnari secundum guodlibet genus peccatorum. Instantia autem’ est ad argumenta, quod omnis forma artis et nature fortior est ad perficiendum, quam corruptio ad destruendum : ettamen citius destruitur res, quam generetur et perficiatur.

Ad aliud dicendum, quod illa quae in divisione ponuntur, non sunt vera.

Ad primam autem objectionem super divisionem illam, dicendum quod non sequitur quod infertur: quia malum veniale et bonum de genere bonorum non opponuntur: quia malum veniale non est malum in genere quod bene possit aliqua circumstantia fieri, et tamen bonum in genere sive de genere bonorum, potest male fieri aliqua circumstantia.

Item, Sicut in primo libro Sententia- rum dictum est, bonum in genere est imperfectum secundum esse boni: sed malum veniale species est in esse mali: et ideo non sequitur, si illud non habet premium, quod istud non habeat poenam: nec est una proportio in omnibus quae dicit, quod sicut se habet tale bonum ad premium, ita se habet tale malum ad penam. . ;

Ad Atiup dicendum, quod utraque proportio falsa est, vel universalis non est: non enim est verum, quod sicut se habent mortale et veniale simul ad poenam eternam et temporalem, ita se habeat charitas et id quod est de genere bonorum ad premium aeternum et temporale simul: veniali enim conjuncto cum mortali, debetur aeterna poena: et tamen nihil est dictum, quod operi de genere bonorum conjuncto cum charitate debetur aeternum premium. Si autem illa proportio aliquo modo concedatur, secunda nihil valet, scilicet quod sicut se habet mortale cum opere de genere bonorum ad poenam et premium temporale, ita se habet charitas cum veniali ad poenam et premium aternum. Et ratio hujus assignata est supra: quia veniale conjunctum charitati, adhuc remanet in esse mali et peccati habens rationem : sed opus de. genere bonorum cum mortali non remanet in esse boni, et habens rationem remunerabilis: et si remuneretur, hoc est ex misericordia, et non ex condigno: ideo non sequitur, si illinulla est coordinata remuneratio ante poenae condemnationem, quod illi nulla ordinatur poena purgatoria ante aeternam preminationem. .

Ad aliud dicendum, quod. verum est, quod Deus post mortem nullum remunerat nisi similem sibi. per charitatem, et nullum condemnat nisi ase aversum ét se odientem : sed non sequitur, non condemnat: ergo non punit purgando :- quia nullus eorum qui purgantur, condemnabitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 4