Text List

Articulus 5

Articulus 5

Quare pene inferni nominantur multis nominibus, purgatorii vero non nisi uno nomine ?

ARTICULUS V. Quare pene inferni nominantur multis nominibus, purgatorii vero non nisi uno nomine ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, B, in fine: "Emundatorio igne purgabuntur, etc."

Et queritur, Quare poene inferni non uno nominantur nomine, sed multis, sicut quod transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium: et ab aliis quibusdam, ut vermis : sed purgatoriae poenae non nominantur nisi uno nomine, scilicet igne purgatorii?

Videtur enim, quod multis et diversis debeant nominari: quia quorum sunt multae et diverse et dissimiles cause, horum sunt multi, diversi, et dissimiles effectus : sed poenarum purgatorii multe sunt, diverse, et dissimiles cause: ergo pene sunt multe, diverse, et dissimiles : ergo non sunt uno nomine nominandae.

Responsio. Dicendum, quod infernus non est nisi ad puniendum: et ideo omnia quae puniunt, ibi congregantur, sicut calidum, frigidum, et hujusmodi: sed purgatorius est ad emendandum et purgandum, et ideo non potest nominari nisi tali nomine punientis, quod habet vim purgativam et consumptivam : et hoc est calidum ignis: et ideo tantum nominatur nomine illius : frigidum enim etsi pu- nit, tamen non purgat, quia non habet vim consumptivam. :

Ad aliud dicendum, quod licet multa sint venialia merentia ignem illum, tamen non sunt nisi dispositio ad malum, et rubigo quaedam : et in hoc conveniunt, quod compatiuntur secum charitatem: et ideo non respondet eis poena secundum quod diversa sunt, sed secundum quod conveniunt in hoc quod est esse dispositionem ad malum. Sed de mortalibus secus est: quia in nullo conveniunt, et perfeete a bono incommutabili avertunt per diversas ad bonum commutabile conversiones.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 5