Text List

Articulus 6

Articulus 6

Quid intelligitur per aedificantes aurum, argentum, et lapides pretiosos ?

ARTICULUS VI. Quid intelligitur per aedificantes aurum, argentum, et lapides pretiosos ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, post initium : "dn auro intelligitur contemplatio, etc."

Videtur enim, quod aedificantes aurum, et argentum, et lapides pretiosos, sentient ignem purgatorium.

1. Dicitur enim, I ad Corinth. im, 42, super illud: "Aurum, argentum", etc., in Glossa : "Non consumentur ab igne qui eedificant aurum, argentum, et lapides pretiosos, sed nihil parum sentient." Ergo sentient.

2. Item, In textu dicitur : "Uniuscujsusque opus quale sit, ignis probabit". Ergo et edificantis aurum, argentum, etc.

Ucrerius queritur hic de ratione hujus expositionis, quod aurtim sit contemplatio, et argentum proximi dilectio, et lapis pretiosus opus.

Resronsto. Dicendum, quod possemus adaptando dicere, quod sicut ignem dividendo per materiam, tres sunt species materialis ignis, scilicet lux, flamma, et carbo : et lux quidem est in puro aereo circumstante, flamma autem in vapore terreo et humido, carbo vero est in materia terre : ita possemus dicere, quod sicut lux quaedam comburit venialia perfectorum : et non est ibi notabilis sensus et resistentia ad ignem, sed momentanea potius: sicut dicitur in Liétera, quod sicut gutta in camino, ita facit veniale in viro justo : et hoc notatur a Glossa parum vel nihil sentire: et parum vel nihil obscurantur, sed remanent luminosi. Alii autem plus inflammantur et obscurantur, qui aedificant lignum, foenum, stipulam :et tamen extrahitur ab eis impuritas, sicut vapor quidam : sed damnati involvuntur et denigrantur sicut carbo inconsumptibilis.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod reducit omne bonum remunerabile ad tria. generalia : quorum duo sunt ut motiva, tertium autem ut ipse motus. Intellectus enim est contemplans Deum : et est ibi summum. munimen et summa felicitas, ut probat Aristoteles. Sed charitas' se habet ad opera sicut mater et generalis forma, et nulla alia virtus.. Opus. autem est universaliter me-. ritorium. Et ideo per haec tria generalia omnia bona comprehenduntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 6