Text List

Articulus 7

Articulus 7

An existentes in purgatorio purgentur voluntarie vel involuntarie ?

ARTICULUS VII. An existentes in purgatorio purgentur voluntarie vel involuntarie ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi C, ante finem: "Gravissimam tamen penam sentient, etc."

Kt queritur hic, Utram voluntarie purgentur existentes in purgatorio, vel involuntarie ?

Videtur autem, quod voluntarie : quia 1. Rectum cor habent: sed dicit Ambrosius, quod habens rectum cor, conformat suam voluntatem divine voluntati : sed Deus vult eos purgari: ergo et ipsi sic purgari volunt,

2. Adhuc, Omnis sapiens vult illud sine quo finem consequi non potest: sed sapientes sunt qui sunt in purgatorio: ergo videtur, quod velint illud sine quo gloriam consequi non possunt : hoc autem est purgatio per poenam : ergo purgari volunt, ut videtur.

3. Adhuc, Infirmatus corporaliter secari vult ut sanetur : cum igitur sanitas spiritualis magis sit eligenda, uri vult ut curetur, si aliter curari non potest : sed non potest aliter esse propter ordinationem : ergo volunt isto modo purgari, ut videtur.

Si forte tu dicas (ut quidam antiqui dixerunt) quod tantus est sensus doloris, quod collatio rationis totaliter absorbetur : et non possunt conferre nec de uno, nec de alio: et.ideo nec unum volunt, nec aliud : hoc est multum contra dictum beati Gregorii: Omnis enim petens citius liberantia, scit se liberandum; et confert de liberatione:: haec autem petunt anime defunctorum, ut dicit Gregorius in libro IV Dialogorum. Ergo conferunt de talibus.

Si propter hoc concedatur, quod volunt sic puniri ut purgentur. Contra :

1. Fere ab omnibus Magistris assignatur una causa tardioris liberationis in purgatorio, quam in via: quia ista poena est voluntaria, et illa necessaria : ergo non voluntarie patiuntur eam, ut videtur.

2, Adhuc, Omne quod aliquis, sive velit sive nolit, patitur, necessario patitur, et non voluntarie : poenas autem purgatorii habentes secum cremabilia, sive velint sive nolint, patiuntur : ergo necessario patiuntur, et non voluntarie.

Responsio. Sine prajudicio dicendum, quod voluntas duplex est, scilicet conditionata, et simpliciter voluntas. Dico ergo, quod simpliciter vellent non pati ponas purgatorii : conditionata tamen voluntate volunt, scilicet conditione purgationis, et salutis : quia bene volunt purgari, et bene volunt salvari: sed sic purgari nolunt nisi sub conditione, scilicet quia aliter salvari et liberari non pos~ sunt: etde hac voluntate omnes prius induct rationes intelliguntur.

Ad id autem quod objicitur in oppositum, dicendum quod non sequitur, si sit necessaria, quod non sit voluntaria : du pliciter enim potest esse necessaria, scilicet voluntate faciente, vel suscipiente. De voluntate faciente verum est, quod si est voluntarium, non est necessarium : guia voluntas non est causa necessitatis modo faciens : sed libere operatur quando vult, et quando vult cessat ab opere. Sed in suscipiente non est verum : quia quod necesse est sustinere vel suscipere propter violentiam agentis, tamen etiam voluntarie potest suscipi et sustineri. Et est exemplum in pcenis martyrum : quia necessarium fuit decollatum interire, et crematum dolere : tamen voluntarie haec sustinebantur. Et ita est de sustinentibus in purgatorio. Sed pene que sunt hic satisfactive, sunt voluntarie, voluntate faciente.

Ad aliud quod sequitur, prorsus eadem est solutio.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 7