Articulus 8
Articulus 8
An in damnatis veniale puniatur zxternaliter ?
Et videtur, quod non : quia 1. Veniale et mortale sunt improportionabilia: ergo pene eorum sunt improportionabiles : sed poena mortalis est eterna : ergo poena venialis non erit eterna, sed temporalis, et illi proportionabilis.
2. Adhuc, Magister Hugo dicit, quod "veniale est, cui debetur poena transitoria." Cum igitur Deus non puniatur ultra condignum, videtur quod Deus non puniat ipsum aeternaliter.
3. Adhuc, Sicutse habent retributiones, ita se habent merita bona et mala : sed dus poenae sunt retribuentes malis, scilicet aeterna, et transitoria : et duo sunt mala quibus retribuntur, scilicet veniale, et mortale : cum igitur poena aeterna debeatur mortali, poena transitoria debetur veniali. Et sic habetur propositum.
In contrarium hujus probatur, 1. Per illud Luce, xn, 59: "Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas": sed novissimum minutum est veniale peccatum: et constat, quod in mortali decedens nihil reddere potest gratum Deo: ergo in aeterno carcere clauditur etiam pro veniali : ergo veniale in ipso in aeternum punitur.
2. Item, Matth. v, 26: Non exies inde, donee reddas novissimum quadrantem. Glossa : "Minuta peccata, quia nihil impunitum." Ex hoc sequitur idem quod prius. .
3. Adhuc, Constat, quod ignis respon- det hujusmodi peccato, et vermis conscientia, ut dicitur, Isa. nxvi, 24, de dam~ natis : "Vermis eorum non mortetur, et ignis eorum non exstinguetur". Ergo in eternum ardebunt, et vermem patientur de peccato veniali.
4. Si forte du dicas, quod in morte malorum relaxentur hujusmodi venialia : contraria sunt quae in Littera determinantur hic.
Adhuc, Melior est mors bonorum, et magis meritoria, quam malorum: et non delet mnecessario venialia, ut probatur hic : ergo nec mors malorum.
3. Adhuc, Nullum peccatum nec paryum nec magnum solubile est sine gratia : sed damnati non sunt susceptibiles gratia : ergo nullum in eis umquam delebitur peccatum : sed manente peccato, manebit et poena : ergo poena peccati mortalis manet in aeternum: et sic habetur propositum.
Responsio. Dicendum, quod veniale conjunctum mortali, punitur in #ternum in inferno : sed in aeternum minor poena respondet ei, quam mortali, sicut probant ultime rationes et auctoritates.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum se improportionabilia sunt veniale et mortale : sed per accidens in duratione efficiuntur proportionabiles pene eorum, scilicet si subjectum non sit expiabile a culpa cui subditur, sicut in damnatis. Unde quod objectio probat, verum est per se, et falsum per accidens: et non tenet nisi per se, scilicet quod mortale accipiatur ut mortale, et veniale ut veniale : sed cum veniale est in subjecto non, susceptibili gratiae, efficitur numquam habens vel habiturum veniam : et tunc non tenet.
On this page