Articulus 9
Articulus 9
An anime in purgatorio punientur per daemones ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, post initium: "Bonus est, et charitatem habet, et in charitate de hae vita transit, etc."
Queritur hic, quod multi scire desiderant, utrum per daemones ministros peenarum, puniantur anime in 1 purgatorio existentes ?
Et videtur, quod sic: 1. Per ea quae leguntur in gestis Sanctorum, sicut in vita beati Martini,quod adstitit ei diabolus : et constat, quod scivit per opera sua, quod non erat damnandus : ergo ad stitit ei ut ad pur gatorium secundum suam ezstimationem traheretur : ergo videtur, quod demones sint ministri poenarum purgatorii.
2. Adhuc, In judiciis hujus mundi sunt tortores quidam nequam constituti : ergo et in judicio divino : ergo purgandi torquentur per demones.
3. Adhuc, Sancti etiam qui evolabunt et perfecti sunt in hac vita, permittuntur a Deo vexari a demonibus, sicut legitur. de beato Antonio et aliis in eremo constitutis : ergo cum illi qui sunt in purgatorio, sanctiores non sint istis, videtur etiam, quod illos Deus permittat a demonibus vexari.
4. Adhuc, Peccatum veniale fit ex tentatione : tentationum autem ministri sunt daemones : sed dicit auctoritas, quod illos quilibet tortores habebit in poena, quos incentores habuit in culpa: ergo videtur, quod ibi tortores habebunt in pena purgatorii venialiter peccantes, ipsos damones quos incentores in culpa vyeniali et tentatione habuerunt.
1. Dicit beatus Gregorius in libro IV Dialogorum, quod animae malorum per se descendunt ad poenas. Ergo multo magis sine violentia diaboli in penis erunt anime Sanctorum purgandorum.
2. Adhuc, Non est consensus diabolo factus in eo qui peccat venialiter tantum : imo habitualiter consentit Deo : ergo videtur, quod nulli per justitiam debet subdi nisi Deo : ergo videtur, quod. sola justitia damnet eum, et non subdatur tortori diabolo.
3. Adhuc, Sancti non traduntur hic diabolo nisiad majorem coronam : sed hujusmodi necessitas non erit in futuro : ergo videtur, quod ibi non tradantur, sed purgentur simpliciter,
4. Adhuc, In politicis videmus, quod alius est puniens filium, et alius latronem vel hostem : super filium enim est disciplina patris tantum, sed super latronem et hostem emissarius dirigitur : ergo videtur, cum nostra justitia sit exemplata a divina, quod similiter sit in Dei justitia : constat. autem, quod filii sunt qui sunt in purgatorio : ergo super eos non debet esse nisi disciplina patris :. ergo non funestus tortor debet in eos accipere potestatem.
Responsto. In hac questione nescio quid asseri possit : sed pie puto esse credendum, quod anime existentes in purgatorio, per demones ministros pcenarum non: puniantur : tamen bene puto, quod delectentur demones in pcenis. earum, et ideo quandoque leguntur eis assistere : et per hoc solvitur primum de beato Martino.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de judiciis condemnandorum, ut patet ex ultima objectione, quia illa solvit illam rationem:- sed non est verum in disciplina patris ad filium.
On this page