Articulus 10
Articulus 10
An error iste Grecorum veniat approbandus, qui dicunt nullum ante diem judicii intrare celum vel infernum, sed in mediis locis conservari ?
ARTICULUS X. An error iste Grecorum veniat approbandus, qui dicunt nullum ante diem judicii intrare celum vel infernum, sed in mediis locis conservari ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante finem: "Ergo post hane vitam ab illo purgabitur, etc."
Disputari enim potest hic de quodam errore quorumdam Grecorum,qui dicunt nullum ante diem judicii intrare cceelum vel infernum, sed in locis mediis usque illuc conversari,
Videtur autem, quod dicant bene : 1. Per illud epistole ad Hebr. x1, 39 et 40 : "Hi omnes testimonio fidei probatt, non acceperunt repromissionem : Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur". Ergo videtur, quod unus sine alio non consummabitur: erit autem consummatio in die judicii : ergo usque ad illum nullus accipiet gloriam in ccelo, nec penam in inferno : quia Deus non est pronior ad cito condemnandum, quam ad cito remunerandum,
2. Adhuc, Apocal. vi, 11: "Et dictum est illis ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum et fratres eorum". Ergo exspectant fratres in accipiendo stolam gloria : et ex hoc habetur idem quod prius.
Si dicatur, quod isti erant in gloria secundum animam, sed secundum corpus petebant glorificari. Contra hoc est quod-dicitur ibi: quia dictum est eis, quod sustinebunt tempus modicum: sustinentia autem poenam importat: in gloria autem non est poena: ergo vide-. tur, quod secundum animam non erunt. in gloria.
3. Adhuc, Matth. xm, 30, dicitur : "Sinite utraque crescere usque ad messem :... triticum autem congregate in horreum meum". Ergo usque illuc non alligabuntur ad comburendum, nec triticum reponetur in horreo cceli.
4, Adhuc, Matth. xxv, 33 et seq. : "Et statuet oves.a dextris, hedos autem a sinistris. Tune dicet rex his yui a dextris ejus erunt : Venite, benedicti", etc. Et "his qui a sinistris erunt: Discedite ame, maledicti," etc. Ergo videtur, quod usque illuc non separabuntur, nec isti mittentur in infernum, nec illi vocabunturad regnum: et sic iterum habetur propositum.
53. Adhuc, Matth. xx, 8: "Cum sero factum esset, dixit dominus vineer procuratori suo: Voca operartos, et redde illis mercedem", scilicet suam. Sero au- — tem est consummatio seculi: ergo videtur, quod nec bonus nec malus mercedem accipiet ante consummationem seculi.
6. Adhuc, In Psalmo xvi, 15: "Satiabor cum manifestabitur gloria tua." Ita enim habet alia translatio *. Sed non manifestabitur gloria ante diem judicii, sicut ipse dicit, Luc. xx1, 27: "Tunc videbunt Filium hominis vententem in nube cum potestate magna et majestate." Et vere, id est, "sic veniet quemadmodum vidistis eum", Ergo usque illuc non satiabuntur : ergo nec gloriam habebunt : ergo nec damnati poenas inferni.
7. Per rationem autem arguitur idem: Nullius enim rei quae per judicium ha- benda est, adeptio erit ante prolationem sententiae : sed infernus et ccelum per judicium habenda sunt, ut probatur, Matth. xxv, 33 et seq.: ergo neutrius est adeptio ante sententiae prolationem : sed sententia non proferetur nisiin die judicll: ergo usque ad illud nulli adipiscentur ceelum vel infernum : et sic habetar propositum,
8. Adhuc, Summi et magnifici regis non est aliquid dare, nisi quod ostensivum est magne magnilicentiae : sed Deus est summe magnificus : ergo, etc. : sed magnificentius et jucundius est dare simul omnibus infinitum bonum simul in corpore et anima, quam dare sigillatim huic et illi: ergo simul omnibus dabit, et non sigillatim huic, et illi: et sic iterum concluditur propositum : quia ab omnibus supponitur Deum omnia eodem modo facere quo hone-s stissime fiunt, et secundum quod maximam gloriam et virtutem ostendunt.
9. Adhuc, In urbanitatibus in quibus in communi decertatur, nulli sine altero corona imponitur, sed communiter triumphans, communiter coronatur : sed hec terrena per similitudinem imitationis descendunt a divinis : ergo in divinis est similiter : constat autem omnibus, quod Sancti in communi triumphum de omni hoste salutem impediente faciunt : ergo videtur, quod in communi omnes simul coronari habent: sed hoc non potest fieri nisi communiter : ergo videtur, quod nullus. plenam accipiet beatitudinem, nisi post resurrectionem : ergo nec poenas inferni : quia per oppositum una ratio est de poenis inferni, et gaudiis regni celorum.
10. Adhuc, Due sunt partes rationalis nature, scilicet in carne existens, et separata a carne : sed constat, quod illa que est separata, tota simul fuit premiata ex parte bonorum, et tota simul punita ex parte malorum : ergo similiter erit in altera parte rationalis creature, scilicet in illa quae est carni conjuncta: et sie iterum habetur propositum.
Ix conrrartum hujus sic objicitur : sed a 4. Luc. xxin, 43: "Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso."
Si forte tu dicas, quod non fuit in plena fruitione: sed paradisus dicitur ibi requies a poenis. Contra : Chrysostomus exponens illud verbum dicit sic : "Quidam dicunt latronem nondum assecutum esse paradisum :. sed paradisum quidem latro possedit : non enim potest mentiri qui dicit: "Hodie mecum eris in paradiso"."
Si forte dicas, quod nec secundum nos latro eodem die fuit in colo empyreo, licet in plena fuerit deitatis Christi fruitione. Probetur per aliam auctoritatem de opposito descendentem, Luc. xvi, 22: "Mortuus est et dives, et sepultus est in inferno". Constat autem, quod loquitur de inferno damnatorum, ut probatur per incendium quod patiebatur : ergo a simili ante diem judicii intratur in infernum :ergo cum Deus pronior sit ad miserandum, quam ad condemnandum, etiam ante diem judicii intratur in regnum cceelorum.
2. Adhuc, Super illud epistole ad Hebr. x1, 40: "Ut non sine nobis consummarentur", dicit Chrysotomus sic : "Perceperunt quidam juxta labores, sed non juxta coronas. Si enim unum corpus sumus omnes, major efficitur ipsi corpori delectatio, quando in communi et non particulariter communicat." Ex hoc patet, quod Sancti jam in anima juxta labores perceperunt, licet secundum corporum gloriam adhuc communem hominum resurrectionem exspectant : sed labores hominum sunt meritorii regni ccelorum :ergo jam receperunt hoc: ergo intraverunt ccelum. .
3. Adhuc, Apocal. v1, 11. "Datae sunt ilhis singule stole albe: et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum". Constat autem, quod singule stole significant animarum _beatitudinem : ergojam in celo sunt ubi vise sunt a Joaanne, et beatitudinem anime acceperunt.
4. Adhuc, Athanasius in libro Questionum ': "Ex divinis Scripturis docemur, quoniam peccatorum anime in inferno sunt subtus omnem terram et mare, sicut dicit Psalmus .xxxvu, 7: "In tenebrosis, et in umbra mortis."Justorum autem anime post adventum Christi, sicut de latrone dicimus, in para~ diso sunt : quia non solum propter latronis animam Christus paradisum aperruit, sed etiam propter reliquas sanctorum animas." Constat autem, quod de paradiso terrestri non loquitur : quia ille est regio corporum non spirituum : ergo loquitur de celo empyreo, quod est regio beatorum spirituum.
5. Adhuc, Per rationem: Quecumque differenter se habent in merito et causa meriti, differenter habere se debent in premio: constat autem, quod anima et corpus differenter sunt causa meriti : quia anima est tota causa, et corpus tantum obedit : ergo videtur, _ quod differenter habere se debeant in premio : ergo non simul debent premiari: sed anima corpore principalior fuit in merito: et sic habetur, quod anima statim ut solvitur a corpore, est in celo premianda.
6. Adhuc, In primo statu si servata fuisset innocentia,non omnes simul translati fuissent in alienum statum beatitudinis secundum Basilium (alias, secundum sententiam probabilius dicentium) sed potius patres translati locum dedissent filiis : ergo videtur, quod nec hoc in statu isto sit faciendum.
7. Adhuc, Summe influens, suam beatitudinem et bonitatem statim influit unicuique perceptibili quantum percipere potest : sed Deus hoc modo summe influens est : ergo, etc. : sed statim resoluta a carne anima susceptibilis est beatitudinis summe in ceelo : ergo statim influit ei illam Deus : et sic habetur propositum.
8. Adhuc, Summe sapiens nihil facit inaniter, et quod non provenit ad aliquam utilitatem : sed Deus est summe sapiens : ergo, etc. : sed nulla utilitas, sed potius dispendium proveniret ex Sanctorum dilatione secundum animas usque ad diem judicii : ergo ipse non differt eos secundum anime glorificationem. Propatio media. Si aliquid utilitatis vel honoris vel commodi ex hoc proveniret : aut hoc esset ex parte Dei, aut ex parte Sanctorum. Ex parte Dei non est: quia bonitas sua in aequalibus numero bonis et aque magnis relucet premiando divisim sicut conjunctim, quia tot sunt et tantis premiati uno modo sicut alio. Ex parte auterm Sanctorum proveniret dispendium exspectationis. Et sic constat propositum.
9. Adhuc, Summe justi non est differre mercedem operarii, etiam usque mane, si potest eam recipere operarius : sed Deum esse summe justum nemo dubitat : ergo mercedem non differt: sed anima resoluta a carne, statim est receptibilis : ergo statim post mortem dat ei Deus : ergo statim intrat in regnum ccelorum.
Et quia hoc nullum habet dubium si Iegatur Evangelium et Apocalypsis et Epistole, in quibus etiam rapti sunt Sancli ad visionem Dei in ccelis, sicut Paulus dicit se raptum® : dicuntur etiam Sancti stolis albis in coelo sequi Agnum, et cantare canticum novum ante sedem Dei? : ideo primum tamquam heresis pessima condemnatur.
Er RESPONDEATUR ad primum, quod secundum Litterge intellectum non est ille intellectus Apostoli : sed secundum L2é- teram enumeravit Sanctos Veteris Testamenti, et ostendit quoniam non possum consummari sine gratia Novi Testamenti que perficit Sanctos Novi Testamenti qui sunt fideles Christi : unde consummatio illa tota facta est per Christum. Et quod iste sit intellectus Litéere, patet omni legenti praecedentia et sequentia epistole. :
Si autem ex Glossis quis velit arguere : tunc auctoritas Chrysostomi dicta in contrarium solvit : quoniam loquitur de Sanclis secundum corporum consummationem, et non secundum consummationem anime. Quare autem corpora premiantur simul, et non anime, in tractatu de resurrectione requiratur.
Ad aliud dicendum, quod animas Sanctorum esse sub throno Dei in ccelo cum singulis stolis animarum probat ipsa visio Joannis : et sustinere est idem quod certitudinaliter stolam corporis exspectare.
Ad hoc autem quod objicitur, quod sustinere dicit poenam, dicendum quod falsum est : quia se#pe pro sola exspectatione ponitur. Dicunt tamen Sancti, quod desiderant anime vehementer incorporari gloriosis corporibus, et pre desiderio retrahuntur aliquantulum a - contemplatione Dei: et hoc potest nominare verbum sustinendi.
Ad Hoc quod objicitur de zizania, dicendum quod permixtio malorum cum bonis in militante Ecclesia notatur ibi : et hoc significatur per crescere : post mortem enim nec zizania crescit, nec triticum. Et hoc verum est, quod generalis separatio bonorum a malis non erit, nisi tunc quando militia Ecclesie finietur, et universaliter ab hostibus. segregabitur. ,
Ad aliud dicendum, quod Evangelium ibi tangit judicium quod erit in corpore et anima, et non in anima sola : unde nihil facit ad propositum.
Ad aliud dicendum, quod in fine saeculi est tempus vocandi operarios in omni parte qua laboraverunt, scilicet in corpore et anima: sed etiam ante finem vespere consolationem accipit patrisfamilias anima quae principalior fuit in labore : sicut etiam modo in rusticorum operibus videmus, quod meliores operarii consolationem habent specialem ab eo qui conduxit eos.
Ad aliud dicendum, quod statim apparet gloria Domini, quando non est corpus inobediens : sed verum. est, quod majestas judicis non apparebit.
AD RATIONEM primam dicendum, quod judicium est duplex, scilicet particulare quod est hominis, et universale quod est nature : et summe justus index in neutro deficit judicio : et ideo in morte hominis adjudicatur anime quod meruit, et in die universalis judicii adjudicatur etiam corpori. Et. hoc videmus in omni judicio humano perfecto : impiissimus enim esset judex, qui hominem unum in causa sua differret quae singularis est, usque dum toti genti simul judicaret.
Ad aliud dicendum, quod in veritate Deus summe-magnificus est : sed hoc non est magnificentia, simul et non divisim coronare, quia divisim meruerunt : Sanctienim merita divisa secundum tempus et secundum opera habent. Sed magnificentiae est multos et magnos ditare. Quod autem simul vel divisim. fit hoc, non est magnificentia, sed accidit ex hoc, quod simul vel divisim venerunt ad magnificum.
Ad Autup dicendum, quod haec est falsa, quod Sancti simul decertant ad triumphum, nisi simul idem sit quod concorditer : sed si notat actus similes vel idem tempus, falsa est propositio : sed tantum in illo sensu concluderet aliquid ad propositum : et ideo patet, quod ex falso procedit, et nihil probat.
Ad uLtimum dicendum, quod non est simile de Angelis et hominibus : quia Angeli omnes simul creati sunt, eo quod unus non est in potentia ad alium, et unus non traducitur exalio : et ideo meritam eorum fuit simul, et per consequens praemium eorum fuit simul. Sed in hominibus secus est: quia unus est in potentia ad alium, et generatio in eis preterit; et generatio advenit : et ideo merita divisa sunt secundum tempus et actus: et per concedens divisim secundum animam pramiantur, ut dictum est prius.
On this page