Text List

On this page

Articulus 3

Prev

How to Cite

Next

Articulus 3

Articulus 3

An originale etiam redeat per ingratitudinem ?

ARTICULUS III. An originale etiam redeat per ingratitudinem ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, post initium: "Sed etiam originalia, etc."

1. Originale enim non est nisi unum, contra quod ordinatur baptisma : ergo videtur, quod non. revertatur : quia si reverteretur, cum non deleatur nisi per baptismum, oporteret rebaptizari : et hoc hereticum est dicere.

2. Praeterea, Cum originale sit unum, qualiter pluraliter vocat originalia ?

Resposio. Dicendum, quod originale secundum suam essentiam numquam redit: sed redit modo predicto: quia dimissio ejus auget debitum gratiarum. actionis, et auget ingratitadinem.

Ad sgcunpum disputatum et responsum est in libro II Sententiarum in tractatu de peccato originali.

PrevBack to TopNext